In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Longe opere pretium est hominibus, cum omnibus non possint equaliter, cuilibet sanctorum tamen deservire eximie ac specialiter, quemadmodum nostra ➚ facit sancto Sixto precipue, ut ipso adiuvante possit mecum Christi gratiam invenire. Omnibus igitur notum sit sancte ecclesie dei fidelibus futuris etiam sicut presentibus, quoniam cum beatissimi pape et martiris Sixti sollemnitatem devotissime celebraturi ➚ nuper veniebamus et cum quidem , ian dicta coniux nostra peciit rogavitque multum, ut sibi, sancto videlicet Sixto, ipsum, in quo tunc ambo eramus, portum concederemus. Cuius nos equis precibus annuentes ipsum ➚ ab urbis vicinio dictum, sancto Sixto concedimus; et ultra eius quidem peticione hanc nostram augentes concessionem, ut maiorem hinc habeamus retribucionem, nullius precibus suasi addimus vicinum fluvium Trebiam usque viam Claudiam. Hec vero ad eius ➚ ita offerimus, ita concedimus et donamus atque per nostre auctoritatis preceptum firmamus, ut abbatissa ipsius monasterii ex ipso deinceps portu Placentino habeat universum et ex aqua supra nominate Trebie naulum similiter et vel usum aquarum omnem; quin etiam ad eiusdem nostre uxoris voluntatem et peticionem sancto Sixto concedimus Padum, aquam scilicet ipsam, ubicumque idem sanctus Sixtus possidet fluvio vicinam, ut eius videlicet exinde habeat naulum, , , et piscationem vel, sicut supra diximus, usum aquarum omnem. Si quis vero contra hoc nostrum preceptum quandoque audax, quod non credimus, et temerarius peccaverit, penitens et satisfaciens componat , ad partem imperatoris medietatem et abbatisse alteram partem. Ut autem omni tempore verum esse credatur ac propterea corrumpi vereatur, ex bulla nostra comptum agnoscatur. Signum domini Hludouuli (M.) serenissimi imperatoris. Ego et ex iussu imperiali scripsi et (SR.) Acta Placentie; data sexto id. augusti, anno Christo propitio imperii domini Hludouuici piissimi augusti vigesimo secundo, indicione quinta; in dei nomine feliciter.
Keywords: abbesses, emperor/king, fluvial transport, marriage, notary, penalty, ports, priests, queen, rent in kind, rights of use on woods/pastures/waters, rivers, shores, tolls.
Editions and document
summaries: MGH DD Lu II, n. 79, pp. 222-4. Nell'edizione curata da Wanner, tuttavia, mancano cenni alla sottoscrizione e autenticazione notarile fatta dal notaio Albertus Crexius, nonché all'ulteriore autenticazione del vescovo di Piacenza Vicedomino.
Bibliography: Solmi 1910; Zaninoni 1999.