In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Si liberalitatis imperialis munificentiam fidelibus quibusque nostris benigne concedimus, quanto potius dilectae nobis coniugi, quam divinitus in adiutorium commissi nobis imperii percepimus sociam, cunctae dapsilitatis commoda conferre nos convenit. Quapropter omnium fidelium Christi sanctaeque ipsius ecclesiae comperiat generalitas, quoniam cum tractatu et consilio atque unanimitate imperii nostri primorum ➚ serenissimae augustae et atque desiderabilissimae coniugi nostrae per huius auctoritatis nostrae preceptum tribuimus quandam in honore ➚ dicatam et fundatam non procul a ➚ in loco, qui nuncupatur ➚, seu etiam quasdam , videlicet ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚ et ➚, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus ac utriusque sexus seu etiam cum omnibus, quae dici aut nominari possunt, ad predictam abbaciam vel easdem cortes pertinentibus in integrum - tam ad utilitatem ipsius coniugis nostrae quamque ad alimenta monacharum, quae pro tempore famulabuntur domino in monesterio, quod nunc noviter ab eadem coniuge nostra construitur infra eandem urbem Placentinam. Insuper et roboramus ei omnes res tam mobiles quam immobiles nec non et familias utriusque sexus una cum acquisitis rebus et acquirendis, quas sive per largitionis nostrae diverso tempore emissa sive collata sibi ab aliis , scilicet vel sive per quemcumque alium modum acquisisse sive possedisse dinoscitur, omnia haec in perpetuum stabilientes ei et, ut prediximus, roborantes. Similiter autem donamus ei a presenti die atque concedimus in perpetuum, quaecumque ex superius comprehensis rebus vel familiis per quaecumque legum iura ad nos pertinere comprobantur sive deinceps pertinere noscentur, ita ut et haec cum illis presenti imperiali munificentia et auctoritate munita perpetualiter pociatur et suo semper iuri vindicet ac defendat, ad possidendum videlicet et utendum omnibus his in perpetuum atque donandum ac relinquendum, cui voluerit, et de his omnibus agendum, quod sibi placuerit. Quisquis autem successorum nostrorum imperatorum vel alterius cuiusque dignitatis aut conditionis hominum contra huius imperialis precepti ser[ie]m in toto vel in parte agere temptaverit et de his omnibus quicquam auferre vel minuere aut ab aliquo sibi quocumque modo dandum postulare presumpserit sibique usurpare vel vindicare quolibet ingenio conatus extiterit aut illi super his omnibus vel eis, quibus ipsa horum aliquid contulerit, molestiam aliquam inferre presumpserit, primo quidem nisus eius nullas vires habeat, deinde vero pro solo presumptuoso conamine exsolvere compellatur, quarum dimidia pars prefatae augustae tribuatur, dimidia vero a principe, qui per tempus fuerit, exigatur. Utque haec nostrae donationis et confirmationis auctoritas firmior habeatur et in futura tempora inviolabiliter conservetur, manu propria subter signavimus et de bulla nostra insigniri precepimus. Signum (M.) Hludouici serenissimi imperatoris augusti. Ego ➚ iussu imperatorio advicem recognovi et (SR.) Datum anno domni Hludouuici serenissimi imperatoris augusti XXI, indictione III, III non. iun., anno incarnationis DCCCXXXX; actum civitate ➚; in dei nomine feliciter amen. (B. D.)
Keywords: archpriests, cartula, cities, court clergyman, curtes, diploma, emperor/king, monasteries, offersio/donatio, penalty, queen, royal slave, venditio.
Editions and document
summaries: MGH DD Lu II, n. 78, pp. 221-222; ChLA 93, n. 14, pp. 72-77.
Bibliography: Pölnitz-Kehr 1940.