(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante clementia augustus. Omnibus sanctae dei aeclesiae nostrisque fidelibus presentibus ac futuris cognitum fieri volumus, eo quod ➚ dilectissima coniux nostra et nostrae humiliter subgessit maiestati se per divinum auxilium infra ➚ in dei nomine atque amore construere velle; qua de causa ad continuandam amplitudinem loci quasdam cum parte puplica de rebus suis commutationes fecisse, quas sibi petiit nostra auctoritate stabiliri. Nos, quia fas aliter non fuit, devotis ipsius precibus assensum dedimus confirmantes ipsi et per roborantes non solum illa, quae ex puplico commutasse probabiliter comprobatur, verum etiam ea omnia, quecumque cum alio quolibet hucusque iuste ac legaliter commutavit aut in antea deo propitio commutatura erit, ut habeat illa ac retineat quietae ac pacifice tamquam adquisita absque ulla partis puplicae repetitione vel cuiuslibet hominis contradictione. Super haec concedimus illi, donamus ac stabilimus, ubicumque voluerit, infra ipsam urbem Placentinam vel circumcirca, ad sui monasterii fines dilatandos atque muniendos immutare, adiungentes ipsi ex nostro et imperpetuum largientes omnem muri ipsius civitatis intrinsecus et extrinsecus vallum a fundamentis usque ad pinnas murorum, quantum protendit a ➚ illustris et sicut per Mediolanensem extenditur usque ad posterulam subsequentem, quae dicitur sanctae Cristinae, et ex ambabus partibus ipsius civitatis, sicuti iuri puplici pertinere dinoscitur, et universas in circuitu murorum et antemuralium, quoque et portarum ac posterularum cum in introitu et exitibus earum et universas macerias omnesque petras et cimenta, quantacumque per eundem ➚ nostro iuri ex puplico inventa fuerint pertinere in cunctis et preter et . vero ut supra ad supplementum eius operis proficere volumus, ita ut, quantum futuri monasterii structura exegerit, libere ac potestative de quibus praediximus auferre liceat, quatenus extructo per dei auxiliu[m i]uxta eius desiderium sacrato cenobio ad nostrae simul et illius animae proficiat in aeterna vita remedium. Confirmamus insuper et in eius potestatem dominiumque transfundimus antiquos in eodem comitatu Placentino, quos, si voluerit, in pristinum statum reformet aut certe in alteram partem transmutet vel certe novellos instituendi, ubicumque in puplico solo voluerit, potestatem habeat, et quos dirigere maluerit, sint omnimodis rati ac stabiliti auctoritate nostra omni partis puplicae contradictione vel inquietudine funditus remota. Si quis autem haec nostra statuta infringere quaesierit, dei omnipotentis iram incurrat et insuper multam, quod est componat, medietatem camerae nostrae et medietatem sepae dicendae coniugi nostrae, cui iniuriam inferre non timuit. Et ut haec nostrae donationis ac cessionis auctoritas maiorem in posterum roborem optineat, manus nostrae monogramatae augustaliter insignitam ex bulla nostra subter eam iussimus adnotari. Signum manus (M.) domni Ludouici serenissimi imperatoris. (C.) ex iussu imperiali scripsi et (SR.) (B.)
Keywords: aqueducts, bridges/pontoons, cities, clusae/gates, comitatus, count, curtes, domus, emperor/king, houses, imperial/royal diploma, inheritance, landed possessions, monasteries, penalty, queen, rivers, roads, tower, walls.
Editions and document
summaries: ChLA 93, n. 17, pp. 86-91; MGH DD Lu II, n. 84, pp. 231-232.
Bibliography: Mantegna 2017.