(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinan[te provi]dentia augustus. Imperialis munificentia si omnibus iuste petentibus debet esse larga, multo amplius his, qui familiarius sibi adsistunt. Proinde notum sit omnibus fidelibus sanctae dei aeclesiae ac nostris tam presentibus quam et futuris, quoniam amantissima coniux nostra ➚ augusta nostram deprecata est clementiam, quatinus ➚ illustri vasso fidelique nostro ac post eum heredibus eius confirmaremus omnes res , tam eas, quas ante acceptum ministerium ipse Gumbertus hereditarias vel adquisitas habuit, quam eas, quas postea conquisivit vel conquisiturus erat deinceps, ut pro eo, quod ministerialis noster erat, dampnosae in posterum non adscriberetur conditioni. Cuius deprecationem ad effectum perducere dilectae coniugis interventu ratum decernentes praefat[o fid]eli nostro Gumberto et, sicut expetiit, post suum decessum heredibus suis omnes res ac facultates iustae sibi pertinentes perpetualiter confirmavimus in integrum, ut superius continetur, quatinus cassata undique controversia liberam facultatem habeant tam ipse quam heredes sui vel quibus ipsi dederint, legaliter disponere et ordinare cuncta, quae in vita sua adquisierunt vel adquirere poterint, et absque alicuius contradictione semper quiete possidere atque pacifice retinere et, quibuscumque elegerint, conferre. Unde etiam imperatoria censemus liberalitate, ut quicumque hanc nostram munificentiam eidem Gumberto pro suo beneplacito nobis servitio concessam violare quolibet modo temptaverit, noverit se aureorum multandum, medietatem camere nostrae et medie[tatem se]pedicto Gumberto vel eius heredibus. Et ut certius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. Signum domni Hludouuici (M.) serenissimi imperatoris. (C.) et iussu imperatorio recognovi et (SR.) (SI. D.) Datu VII idus octob., anno Christo propicio imperii domni Hludouuici piissimi augusti XXV, indictione VIII; actum ➚ curte regia; in dei nomine feliciter.
Keywords: deacons, emperor/king, gastaldus/vicegastaldus, landed possessions, notary, other palatine officer, penalty, queen.
Editions and document
summaries: ChLA 93, n. 16; MGH DD Lu II, n. 65, pp. 194-195.
Bibliography: Mantegna 2017.