In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicusemperor/king gratia dei imperatoremperor/king augustus invictissimi domni imperatoris Hlothariiemperor/king filius. Omnibus episcopis, comitibus seu locopositis vel cunctis rem publicam administrantibus notum sit, quia ad nos pervenit, quod cellacells/hermitages sancti Saluatori monte Amiatis multimodis invasa destructa dirupta et dissipata sit a quibuscumque circa consistentibus tergiversatione eiusdem loci deditis. Quapropter praecipimus vobis, ut tam mobile quamque inmobile, ubicumque subtractum est cuiuscumque ingenii vel tergiversationis studii, ibidem restitui faciatis. Et si quislibet in hoc contemptor aut aliquamdiu dilationem inpositor paruerit, praesentaliter ante nos venire cogatur, ut lege et iustitia comite sic cogatur corripiat, ut nullius temeritas ulterius hoc audeat temtare. Advocatos etenim, ubicumque sunt, eodem ordine et studiosius iustitiam loci procurare volumus. Et si quis subtrahere se voluerit, nullatenus habeat facultatem nostra interdicente auctoritate. Et ut hoc certius credatur, de anulo nostro subter iussimus sigillari. (SI. D.)
Title: Siena, Archivio di Stato, Diplomatico, San Salvatore del Monte Amiata (MGH DD Lu II, p. 87, n. 12)
Document number: 862
Author(s): Lorenzo Tabarrini (file creation on 2022-08-22); Lorenzo Tabarrini (last change on 2022-08-22)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: Yes
Provenance: Sanctus Salvator; monasterium (Abbadia San Salvatore; Monte Amiata; Siena)
Date: After 853 July 4
Keywords: cells/hermitages, emperor/king.
Editions and document summaries: MGH DD Lu II, p. 87, n. 12; CDA III/1, p. 282, n. 133.