(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Si petitionibus fidelium nostrorum, quas nostris auribus patefecerint, libenter annuimus et eas ad effectum perducimus, hoc nobis procul dubio ad mercedis nostrae augmentum et aeternam beatitudinem capescendam pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sanctae dei acclesie ac nostris presentibus ac futuris, quia ➚ vaenerabilis ex ➚ sito in ➚ adiens serenitatem culminis nostri ostendit nobis quasdam inmunitatis ➚ bisavi et ➚ avii nostri et ➚ genitori meo seu et Pipino dulcissimo vel nos ipsi concessimus ad habendum in ipso monasterio, ut ibidem intret ex quo omne iudicium. Continebatur etiam insertum in ipsas auctoritates, qualiter iam supra dictum monasterium sancti Saluatoris, quod est situm in monte Amiato in ➚, sub eorum iam dictis successoribus nostris inmunitatis defensione susceperunt. Deprecans, ut et nos pro firmitatis gratia super easdem nostram addere non denegaremus auctoritatem. Cuius petitioni libenter adsensum prebuimus et hanc nostram auctoritatem circa idem monasterium fieri decrevimus, per quam precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in aecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas in ipsas supra dictas auctoritates iuste et legaliter continet vel que deinceps ad iure ipsius loci divina pietas voluerit augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paradas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterio tam ingenuos quam et servos super terram ipsius conmanentes distringendos nec ullas superinpositas vel occasiones requirendas nostris et futuris taemporibus ingredi audeat vel ea, que supra memorata sunt, penitus exigere presumat. Continebatur etiam in eisdem auctoritatibus, qualiter successores nostri per quasdam ad ipsum monasterium confirmassent, id est duo, que dicuntur ➚ et ➚, de ista duo casalia portiones tres, que uno capite tenentur in monte Amiato et alio in Palia flumine, a uno latere decernit finis ➚, ex alia parte adiacet ➚, id est per fossato, qui vocatur Palia, usque in monte Amiate, etiam et alia loca de finibus nostris super scriptis Clusinis, hoc est casale uno, qui positum esse videtur in ➚, cum casis terris et silvis et familiis omniaque ad manus suas habentia, hoc sunt unctias quinque; et alio casale, qui est in ➚, cum casis terris et silvis et familiis et omnia ad manus suas habentia; et alio casale, qui vocatur ➚, cum casis terris et silvis et familiis omniaque ad manus sua habentia, cum VI untiis in ipsis casalibus, aldiis pro aldiones, servis pro servis utriusque sexus secundum pertinentiam suam, pariter cum eorum omnium adiacentiis vel pertinentiis. Quas etiam, sicut supra diximus, simili modo confirmamus, ut nulla eidem huiusmodi calumnia inferatur, sed liceat ei suisque successoribus res predicti monasterii cum omnibus ad se iuste et legaliter aspicientibus sub inmunitatis nostre defensione quiaeto ordine possidere et, sicut supra scripsimus, absque ullius hominis iudicium intrare. Et ut hec auctoritas confirmationis nostre firmior videatur atque in omnibus meliorem obtineat vigorem, manu propria eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi augusti.
Keywords: abbots, casalia, city territory, emperor/king, imperial/royal diploma, monasteries.
Editions and document
summaries: MGH DD Lu II, pp. 208-209, n. 72; CDA III/1, pp. 282-284, n. 134.