In nomine domini nostri Iesu Christi Dei aeterni. ➚ divina favente clementia . Si liberalitatis nostre munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates ecclesiasticas ac religiones servorum Dei nostro relevamus iuvamine atque regali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vita temporaliter transiendam et ad eternam feliciter obtinendam liquido credimus profuturum. Quapropter omnium fidelium sancte Dei Eclesie nostrorumque presencium scilicet et futurorum noverit industria, quia vir venerabilis ➚ ex ➚ per ➚ reverentissimum nec non etiam ➚ venerabilem dilectissimos imploratus est nostram magnificentiam, quatenus pro amore Dei omnipotentis nostreque mercedis intuitu omnia et predecessorum nostrorum, quibus illi seu et ceteri fideles ad predictam aeclesiam donacionem largiti sunt et res fidelium eiusdem aeclesie per eadem precepta auctoritatis oraculo confirmaverunt, nec non et omnia memoratorum precepta nostra auctoritate vel liberalitate firmaremus, simul et privilegia Romanorum pontificum. Cuius peticionem, quia iusta et racionabilis nobis esse videbatur, recipiendam atque implendam iudicavimus, et ei suisque successoribus hoc nostrum regale preceptum prout petierat confirmari fecimus. Ita iubentes atque nostra auctoritate precipientes, ut quicquid christianissimi pontifices seu reges, imperatores vel quilibet vir catholicus in prefato sancto cenobio aliquid largiti sunt, nullus quolibet ingenio abstraere vel minuere audeat, set perpetuis temporibus cunctis deinceps seculis nostro permaneat testamento solidatum, ea videlicet auctoritate nostre regalis preceptionis, ut nullus publicus vel quilibet christianus in supradicto monasterio aut suis, , que ad cenobium tam de donacione regum quam quam etiam relicorum virorum Deum timentium legitime pervenerunt, vel que deinceps supradicto monasterio Deo favente addantur vel amplificentur ingredi audeat. Nullus iudex inde neque aliquis ex iudiciaria potestate ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones parandas seu et parafredos aut fideiussores tollendos aut homines tam ingenuos quam et servos super terram ipsius monasterii commanentes ullo modo distringendos nec ullas publicas functiones aut redibiciones vel occasiones requirendas consurgere audeat, set liceat predicto abbati successoribusque eius cum omnibus subiectis sibi rebus iuxta illorum privilegia et precepta sub nostram quieto ordine consistere. Volumus quoque et concedimus, ut quandoquidem divina vocatione abbas ipsius monasterii eiusque successores de ac luce migraverint, ipsi de ipsa congregatione qualem inter se digniorem invenerint licentiam habeant eligendi abbatem. Et ut firmum et stabile hoc nostrum regale preceptum permaneat, propria manu firmavimus et anulo nostro iussimus sigillari...
Keywords: abbots, archbishops, bishops, cells/hermitages, consiliarius regis, curtes, emperor/king, immunity, imperial/royal diploma, judge, landed possessions, monasteries, monks, papal concession, queen.
Editions and document
summaries: DD B I, pp. 85-88, n. XXIX.