In nomine Domini nostri Iesu Christi, amen. ➚ divina fovente clementia . Si petitionibus sacerdototum Dei iustis rationabilibus animum nostre pietatis aclomano, et ut oporteat adimplere sic egimus, procul dubio beatitudinem eterne hereditatis adipisci nequaquamambigimus et temporalem honorem facilius obtineri. Quia de re comperiat solertia omnium fidelium sancte ecclesie Dei nostrorum, presentium videlicet ac futurorum, quia vir venerabilis ➚, ➚, ad nostram accedens maiestatem domni ➚ auctoritatesque nostrorum predecessorum regum nostris optulit obtuentibus, in quibus insertum fuerat qualiter ipse memoratam sub sua plenissima defensione atque cum omnibus rebus sibi pertinentibus susceperat eamque ex rebus sui imperii sublimare studuerit. Pro firmitatis vero studio nostram petiit excellentiam memoratus episcopus ut predecessorum nostrorum auctoritates nostras roboraremus firmitate. Cuius petitionibus, propter amorem divini cultus et dilectissimi fidelis nostri aures inclinantes, scilicet memorattatam matrem ecclesiam, una cum sacerdotibus et ecclesiis baptismalibus atque oraculis omnibusque rebus ad eamdem sedem pertinentibus, sub nostra atque immunitatis protectione suscipimus, quatenus in nostra manens defensione nullus iudex publicus vel quislibel ex iudiciaria potestate infra res aut territoria iuste et legaliter ad eandem sedem respicientia, quas nunc in quocumque possideat loco vel quas divina maiestas augere voluerit, ad causas iudiciario more audiendas vel excuciendas ullo unquam in tenpore ingredi audeat aut fideilusores tollendos aut homines super terram ipsius, tam ingenuos quamque servos, cummanentes distringendos aut , omnia luminaria ipsius ecclesie deferendas sancimus. Decernimus autem ut precepta nostrorum predecessorum regum ac nostra et omnia instrumenta caratarum, ex quibus res est manicipias per diversa loca memorata sedi actenus delegate fuerunt ac confirmate et que nunc a rectoribus eius ubicumque possidentur, deinceps per hanc nostram auctoritatem recte atque inconvulse inhibi permaneant. Quin etiam libellos et precarias inlicitasque commutationes iniuste ste conatra ecclesiastica dogmata a presulibus sancte Lunensis ecclesie emissas hoc nostre auctoritatis pragmatico infringimus, cassamus atque omnimodis evacuamus, uti amodo nullum unquam in tempore obtineant vigorem, set tanquam non fuerint, penitus cassate atque evacuas permaneant, sanctientes ac precipientes ut nullus ex iudiciario ordine iuxta easdem increpationes aliquando iudicium proferat, sed quicumque ex ipsis rebus eam inrationabiliter aliqua inscriptionis pagina agressus et accipere accintus stacontenatus perhennis temporibus maneat. De ipsis vero rebus unde conatra legem sepedicta ecclesia exspoliata videatur, legittima investitura ad eiusdem ecclesie partem ascribimus, ue deinceps iuste et legaliter teneat, possideat ex quibus neglegenter passa est diminoratione. Si quis autem contumax est rebellis huius nostre pagine iussioni contraire temptaverit, scilicet se compositurum , et medietatem iam sepedicte ecclesie Lunensi. Et ut verius credatur ac diligentius omnimodis observetur, manu propria corroboratum anuli nostri impressione subter iussimus insigniri. Signum donni Berengarii piissimi regis. ➚ ad vicem ➚ regovi et subscripsi. Data VIIII kalendas iunii, anno incarnationis Domini DCCCXC, anno vero donni Berrengarii piissimi regis XII, indictione III. Actum ➚ , . In Dei nomine feliciter, amen.
Keywords: archchancellor, bishops, camera regis, chancellor, cities, emperor/king, fiscal property, immunity, imperial/royal diploma, iure proprietatis/pleno iure, mention, mother churches, palatium, penalty, public exactions, tuitio/bannum/mundeburdium.