In nomine domini Dei aeterni. ➚ divina favente clementia . Si sacris ac venerabilibus locis regalis pietas ea impertiri et concedere studet quibus aeclesiae Dei aumentari et a pressuris mundanis allevari possint, credimus id ad suae salutis augmentum procul dubio profuturum. Noverit igitur omnium sancte Dei Aeclesiae fidelium nostrorum scilicet presentium ac futurorum sollertia, ➚ venerabilis sanctae ➚ atque ➚ sanctae ➚ presulis quoddam iuxta ➚ in territorio ➚ , quod ipse a suis propriis rebus adquisitum iam fate sanctae Mutinensi aeclesiae sanctoque Geminiamo contulit et concessit habendum, per hoc nostrae concessionis preceptum praelibatae sanctae Mutinensi aeclesiae sanctoque Geminiano, cuius sacri corporis gleba in eodem Mutinensi episcopio requiescit, cum omni aedificio atque structura pura voluntate donasse nos ac confirmasse habendum, eo scilicet ordine ut , aut quicquid quod dici vel nominari publicum postest ullo in tempore vindicare presummat, sed remota omni temeraria potestate publicae partis pars iam dictae Mutinensis aeclesiae et episcopus qui pro tempore inibi fuerit iam fatum castellum cum omni integritate sua, totius potestatis inquietudine divulsa, vindicet, teneat, possideat et libera potestate ex eo ita agat tamquam de aliis aeclesiasticis rebus legitima [e]t canonica censura dictat agendum, absque contraditione vel molestatione cuiusquam; et si fortasse iam fatus Gotfredus reverendus episcopus aut quilibet successor eius aliquando inibi constituerit atque , per hoc nostrae inscriptionis statum parti aeclesiae concedimus vindicandi, omni publica functione summota. Contra quod nostre institutionis preceptum si quis insurgere quoandoque temtaverit, sciat se compositurum , et . Et ut hoc verius credatur diligentiusque observetur, hic subter corroborantes anuli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni (MF?) Berengarii serenissimi regis. ad vicem domni ➚ episcopi recognovi. (SI D) Data XVIII kal. iuli(i), anno incarnacionis dominice DCCCCIIII, domni vero Berengarii regis XVII, indictine VII. Actum ➚.
Keywords: archchancellor, bishops, camera of other public authorities, camera regis, castle, chancellor, emperor/king, fiscal property, immunity, intercessory, markets, penalty, private foundations, public exactions, villas.