In nomine domini Dei eterni. ➚ divina favente clementia augustus. Si sanctarum Dei ecclesiarum faulantibus aliquod tutele imperialis nostre subsidium seu defensaculum impendimus, id ad eterne recompensationis meritum nobis proficere non ambigimus. Quocirca noverit omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, qualiter cuiusdam in quo almificum beatissimi pontificis atque martyris Clementis corpus dinoscitur esse reconditum, ubi ➚ nuncupatur, et ➚ constructum decernitur esse, quod etiam monasterium domnus ➚ olim serenissimus et noster a fundamento pro Dei amore sueque anime salute cunctas proprietatis sue res infra civitatem ➚ sive extra ipsam, nec non et ➚, ➚, ➚ , ➚ atque ➚, ➚, ➚, ➚, seu ➚ finibus positas pretaxato monasterio ibique Deo famulantibus tribuens construxit, ad maiestatis nostre clementiam percurrentes mercedis nostre pietatem suppliciter postulaverunt, quatenus eis pro Dei amore nostreque vel parentum nostrorum animabus remedio eiusdem prelibati monasterii res ipsis in eodem monasterio nunc presentibus atque futuris Christo domino famulantibus hoc nostre auctoritatis imperialis precepto confirmare et corroborare modis omnibus dignaremur. Quod firmiter attendentes, eorumque miseriam atque inopiam attentius prespicientes, omnes eiusdem monasterii res, quas predictus domnus Ludovuicus imperator et consobrinus noster pro anime sue salvatione in iam nominatis territoriis atque locis prelibato monasterio ad beatissimi pontificis atque martyris Clementis honorem dicato ubi Casa dicitur Aurea olim prebuit suo in tempore, per hoc nostrum imperiale preceptum, nolentes prenominati domni Ludovuici serenissimi imperatoris et consobrini nostri elemosinam atque mercedis sue largissimam donationem in futuro penitus esse extinctam, quemadmodum iam sepe dicti domni Ludovuici gloriosissimi imperatoris animus futuris temporibus idem monasterium in suo statu atque rectitudine decrevit et statuit esse, pro Dei amore nostreque anime remedio vel parentum nostrorum salute, sicut etiam in eorum monachorum iam nominato monasterio assistentium preceptis legitur, que a prescripto domno Ludovuico serenissimo imperatore et consobrino nostro eidem monasterio monachis deservientibus conscripta esse videntur, per hoc nostrum imperiale preceptum perpetualiter predicto monasterio eique deservientibus monachis confirmamus modisque omnibus corroboramus, precipientes ut , sed liceat illis quieto ordine, quieta pace omnes predicti monasterii res tenere et frui, Deumque pro nobis cotidie exorare, absque contradictione cuiusquam. Si quis ergo hoc nostre confirmationis preceptum infringere vel violare temptaverit, sciat se compositurum , et ibique Deo famulantibus. Quod ut verius credatur diligentiusque observetur, manu propria roborantes de anulo nostro subter assigniri iussimus. Signum domni (M) Berengarii piissimi imperatoris. ➚ et ad vicem ➚ episcopi et recognovi et subscripsi. Data XII kalendas novembris, anno dominice incarnationis DCCCCXVII, domni vero Berengarii piissimi regis XXVIII, imperii autem sui II, indictione V. actum in ➚. In Christi nomine feliciter, amen.
Keywords: archchancellor, bishops, camera of other public authorities, camera regis, chancellor, comitatus, cousin of, emperor/king, immunity, marca/ducatum, monasteries, monks, penalty.
Editions and document
summaries: DD B I, pp. 299-302, n. CXVI; Pratesi e Cherubini, Chronicon, vol. III, pp. 2219-2221.