Piacenza, Archivio del Capitolo della Cattedrale, cantonale I, cassetta 4, mazzo 3, n. I.

Title: Piacenza, Archivio del Capitolo della Cattedrale, cantonale I, cassetta 4, mazzo 3, n. I.
Document number: 1163
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Littera/mandatum
Document tradition: Original
Fiscal property: No

Date: Between 7 July 915 and 920
Dating elements: Il vescovo di Piacenza Guido figura come interveniente in un diploma del luglio 915 e in tre del 920.

Show/hide in the text:

In nomine domini Dei aeterni. Berengariusemperor/king divina favente clementia imperatoremperor/king augustus. Vuidonimissus regis, bishops, fidelis of reverentissimo et sanctissimo episcopobishops et unico ac spiritali patri karissimo ac fideli nostrofidelis of per omnia dilectissimo karas affabilesque salutes. Quia cunctas sanctarum Dei ecclesiarum res sub nostro semper esse debent regimine atque defensaculo, easque ab omnibus malefactoribus et subtractoribus regere et defendere debemus, idcirco nostro imperiali mandato iubentes vos nostrum missummissus regis de omnibus vestrae ecclesiae rebus cunctisque vestris causis seu omnium vestrorum fidelium unde olim aliqua accrevit intentio vel in antea orta fuerit nostri loco et vice statuimus, quatenus sic intentionem ortam definiatis et deliberetis tamquam ad nostram publicam et imperialem partem, et ita ut nihil sancta Dei Ecclesia aut vos vestrique omnes fideles quod suum est in aliquo perdant, sed omnia olim aut in presenti perdita nostro iuvamine vestraque laboratione in integrum acquirantur. Quod ut verius credatur et diligentius observetur, de anulo nostro subter sigillari iussimus. (SI D)

Keywords: bishops, emperor/king, fidelis of, missus regis.

Editions and document summaries: DD B I, p. 343, n. CXXXIII