In nomine domini Dei aeterni. Berengariusemperor/king divina favente clementia imperatoremperor/king augustus. Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesie nostrisque praesentibus scilicet et futuris notum esse volumus, quia canonicicanons sanctae Parmensis ecclesiaeimmunity, districtio, inquisitio, collegiate churches, canons nostram petierunt clementiam, ut secundum quod noster decessor Karolusemperor/king videlicet imperatoremperor/king illorum proprietates et substantiam a suis fidelibusfidelis of et a iure publico inlesas per suum esse statuerat edictumjuridical sources eodem modo et nos pro animae nostrae salute concederemus. Insuper et petierunt nostram misericordiam ut res illorum de quibus in repentino incendio civitatis aliquanta munimina perierant per hoc nostrum praeceptum aut per inquistum aut per sacramenta eas defendere concederemus, ne a calumniosis et pravis personis dampna paciantur. Quorum petitionibus aures nostrae pietatis accomodantes, morem praedecessorum nostrorum sequentes, iussimus eis hoc nostrum fieri praeceptum, per quod consentimus et concedimus illis ut nemo fidelium nostrorum aut illorum homines aut quisquam de iure publico in illorum domus et mansiones vel proprietates aut mansa per vim introire aut quicquam auferre vel redibitiones axigere aut illorum homines distringere quoquo modo presumant, sed volumus et iubemus ut a suis patronis districti iustitiam adimpleantKEYWORD: immunity; KEYWORD: houses; KEYWORD: mansi; KEYWORD: districtio. De muniminibus illorum proprietatum in incendio civitatis crematis perdonamus et concedimus illis ut per hoc nostrum imperiale preceptum eas teneant et defendant aut per inquistum de nostra parte publicainquisitio aut per sacramentum faciant quod eo die quando ipsud incendium supervenit bonas et veraces firmitates de iis rebus habebant et eas quiete ad illorum iura tenebant, absque illius inquietudine vel molestatione. Si quis vero hoc nostrae concessionis et confirmationis praeceptum infringere vel violare praesumpserit, sciat se compositurum auri optimi libras quinquagintapenalty, medietatem camerae nostraecamera regis et medietatem praedictis canoniciscamera of other public authorities suisque successoribus quibus violentia illata fuerit. Porro ut verius certiusque ab omnibus credatur ac diligentius observetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum domni (MF) Berengarii serenissimi imperatoris augusti. Iohanneschancellor, bishops episcopusbishops et cancellariuschancellor ad vicem Ardingiarchchancellor, bishops episcopi et archicancellariiarchchancellor recognovi et subscripsi. (SR) (SI D) Data X kal. Mar., anno dominicae incarnationis DCCCCXXI, domni vero Berengarii serenissimi regis XXVIIII, imperii autem sui VI, indictione VIIII. Actum Mantua . In Christi nomine feliciter, amen.
Title: Parma, Archivio Capitolare, Secolo X, n. XVII
Document number: 1165
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 921 February 20
Topical date: Mantova
Keywords: archchancellor, bishops, camera of other public authorities, camera regis, canons, chancellor, districtio, emperor/king, fidelis of, houses, immunity, inquisitio, juridical sources, mansi, penalty.
Editions and document summaries: DD B I, pp. 346-347, n. CXXXV