In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. ➚ divina favente clementia . Decentissimum fore arbitramur venerabilium locorum opem tribuere eorumque iura favorabiliter non solum fovere sed etiam augere, ut comodius servi Dei in eis degentes divinam possint suis orationibus pro nostra salute regnique nostri conservatione opem impetrare. Quapropter cum ingenua et venerabilis domna patruelis nostra carissima que preesse videtur sacro ➚ civitatis nostre ➚ exposuisset regali excellentie nostre, dictum venerabilem locum fuisse a fundamentis instauratum a piissimo rege ➚ in honorem mirabilis assumptionis imaculate matris virginis Marie, qui etiam regia rescripta regum predecessorum suorum eidem sacro loco et ac suis concessa confirmavit, quod etiam imperatores et reges eius successores fecere, nos ergo tanto exemplo ducti, ob Dei amorem et ➚ illustris generis nostri ortatu ac etiam in remedium animarum prefati serenissimi regis Desiderii magni avi nostri desendentiumque eius et ad pacem et tranquilitatem regno nostro impetrandam, non solum ac eiusdem roboris esse volumus ac si nunc per nos per presentem paginam ad petitionem prefate religiose abbatisse domne Angelberge concessa essent. Insuper etiam declaramus prefatum regium monasterium ipsiusque pro tempore abbatisse et moniales in eo viventes ac eius omnia bona presentia et futura ubicunque sita sint cum omnibus eius , , inquilinis et iuribus eorum in integrum perpetuis temporibus sub regio nostro esse sancimus, ut comodius omnibus diebus vite eorum devote Deo ac intemerate eius matri sanctissime servire possint, quia sic statuit nostra deliberata voluntas. Si quis ergo regius minister seu magna vel parva persona hanc regie voluntatis nostre paginam violare temptaverit, soluturum esse sciat, , perveniat, et inde nostram indignationem placaturum esse intelligat. Que omnia ut perpetuis temporibus firmitatis robur habeant, presentes manu nostra firmavimus annulique regii impressione muniri iussimus. Signum domini Berengarii (M) invictissimi regis. Anno regni eius XI in kal. Madii, indictione prima. In civitate ➚, feliciter, amen.
Keywords: abbesses, aldius, camera of other public authorities, camera regis, emperor/king, imperial/royal diploma, marquis/duke, monasteries, nuns/sanctimoniales, penalty, privileges, slave, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: DD B I, pp. 371-373, Falsificazioni n. III
Bibliography: Occhipinti 1977, p. 58.