➚ quintus et XX. Sub eius tempore ➚ de ➚ principum violentia ab hoc cenobio subtractum est. Unde domnus ➚ et domnus ➚ scripserunt prephatis principibus ut idem monasterium nostro abbati sine aliqua mora ex integro restituerent. Cuius imperio parens, confestim Atenulfus et ipsum monasterium abbati nostro reconsignavit et per hoc confirmavit. In nomine Domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi aeterni. ➚ et ➚ et ➚ divina ordinante providentia . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum iuste petentibus clementer favet, quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sagacimus quoniam nos Atenolfus misericordia Dei princeps, pro mercede et redemptione anime nostrae, quam et Baldoin venerabilis abbatis karissimo patri nostro, concessimus atque confirmamus in ipso sacratissimo coenobio ➚, ubi ipse prefatus venerabilis abbas preesse videtur, integrum ipsum monasterium ➚ , sicut a domino ➚ glorioso principe ibi offerta atque concessa sunt, vel omnia et in omnibus quantum a singulis principibus antecessoribus nostris ibi offerta atque concessa sunt, ita ut neque a comitibus, gastaldeis seu iudicibus nostris, neque a nullo quempiam hominem habeat exinde predictum coenovium aut eius rectores quamcumque molestationem aut contrarietatem, sed a presenti et deinceps perpetuis temporibus predictum sacrum cenobium eiusque rectores habeant et possideant iam dicta omnia in requiem, faciendo exinde quod voluerint in supradicta ratione, quemadmodum predicti nostri antecessores gloriosi principes instituerunt atque disposuerunt. Porro ut hoc quod iubemur ab omnibus immobiliter observetur, manu propria scripsimus et anulo nostro iussimus sigillari. Signum domni Atenulfi principis. ATENOLFVS. et ex iussione supradictae potestatis scripsi. Data IIIo kalendas Februarias in anno quadragesimo IIIo principatus domni Landolfi gloriosi principis et Xo anno principatus domni Atenulfi et quarto anno principatus domni Landolfi filii predicti Landolfi gloriosi principis, indictione .Ia. Actu ➚ .
Keywords: abbots, clergy/religious persons, intercessory, landed possessions, marquis’/ducal/princely diploma, monasteries, palatium, popes, princeps, professional writer.
Editions and document
summaries: Cuozzo, Esposito 2018: 378-380, n. 4; Leccisotti 1965: 70, n. 31; Voigt 1902, n. *138.
Bibliography: CSS, pp. 97-99.