In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei terni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnnibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium sancte Ęcclesie presentium scilicet ac futurorum sollertia ➚ venerabilem ➚ per ➚ dilectisimum nostrum nostram addidisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut pro augmento sanctissimi ipsius loci nostreque patrie salvatione concederemus in eodem sancto monasterio cuncta qualiter hic inferius declaratur possidendum iure quieto, de quibus petiit a nostra excellentia munitionem fieri in eodem monasterio. Et ne religiositati eius inaudita fieret postulatio, petitionis eius libenter assensum prebentes, hos nostre munitionis apices in eodem venerabili loco fieri iussimus, per quos omnino sancimus et per presens hoc nostrum roboreum preceptum perpetualiter concedimus in prephato monasterio Sancte Sophie omnibus quantum infra rebus eiusdem monasterii fuerit atque in ipsis rebus coniunctum; pariterque concedimus in predicto monasterio omnes illos qui res proprias non habent et in rebus eiusdem monasterii resident ad laborandum vel illos quos sponte ibidem ad laborandum introierit et res proprias non habent, ut sint ; simulque concedimus in eodem monasterio omnes illas vel ille qui in antea ex ipsis sibi viros copulaverint pariterque et ipsis servis cum filiis filiabus illorum in ipso monasterio concedimus ut quomodo omnes legaliter sic ipsis et ille in eodem monasterio eveniant serviendum et dominandum. Hec omnia qualiter superius legitur in eodem venerabili monasterio concessimus quatenus amodo et deinceps partem prephati monasterii eiusque rectoribus predicta omnia qualiter dicta sunt habendum et possidendum sine ullius comitis, gastaldeis seu iudicibus nostris vel cuiuscumque persone contrarietatem, facientes inde omnia quodcumque voluerint, a nemine aliquid contrarium ingerente, sed a presenti et deinceps perpetuis temporibus illa omnia possidentes sine aliqua molestatione cuiuscumque persone. Porro ut hoc quod iubemur atque concedimus ab omnibus inmobiliter obserbetur manu propria scripsimus et anulis nostris iussimus sigillari. Signum domni Paldolfi gloriosissimi principis. ➚ ex iussione supra dicte potestatis scripsit. Data quarto decimo kalendas agusti in anno octabo decimo principatus superius dicti domni Paldolfi gloriosi principis et in primo anno principatus supra dicti domni Landolfi excellentissimi principis, quarta indictione. Actus in sacratissimo ➚ palatio. Feliciter.
Keywords: abbots, allocation to churches, confiscation, count, exemption, fiscal property, freeborn, inflow, intercessory, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, mention, monasteries, object, other clerics, outflow, princeps, privileges, property of persons without heirs, redistributive, uncle/aunt of, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 599A-600B; IS2 X-2, col. 440A-D; CSS, I, 39, pp. 404-406 (source of the text reproduced here). Document summaries: Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 108; Voigt 1902, 152.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 142.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939