Cartula de ➚. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vicesimo quinto, quarto Xo kalendas februarii, indictione tertia. Manifestus sum ego ➚ filius bone memorie quia pro Dei amore et salute anime mee meorumque remedium parentum, sicut ➚ filius ➚, in me commisit et dedit et , ut ego pro se et in vice sua et per me ipsum facerem securitates et obbligationes et refutationes in ➚de ➚, de que est iuxta in loco ➚, sicut videtur continere per ex omni parte et , ita in Christi nomine dimitto et refuto et rennuo ac concedo suprascripta terra de castellare in manibus et , de ecclesia et monasterio Sancti Quirici sito Populonio, ad partem et utilitatem ipsius monasterii omni tempore sit in potestate vestra vestrisque successoribus faciendi exinde quicquid facere ad salutem monasterii volueritis. Et si in aliquo tempore ego, qui supra Rogerius, vel mei heredes aliquod de predicta terrra exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per aliquod ingenium, et taciti et pacifici atque quieti persistere non voluerimus et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensavimus, tunc pro Dei amore et libenti a meo animo obligo me meosque heredes penam composituros in predicto monasterio argenti optimi libras XL in prefinitum, quia sic complacuit animo meo. Pro confirmatione domni regis scribere rogavi. Actum in loco ➚, sito ➚, ➚ Signum manus suprascripti Rogerii quondam Ildebrandi qui hanc cartula refutationis et defensionis fieri rogavi. Signa manuum quondam de ➚ et quondam de ➚ et quondam *** rogati testes. Petrus domini regis notarius postradita complevi et dedit.
Keywords: administrative units, aqueducts, canals, castle, count, landed possessions, monasteries, monks, notary, oral ordinances, priests, viscount.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 44