Cartula de Piscina Lifredi. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo quadragesimo nono, quarto kalendas iulii, indictione prima. Manifestus sum ego Rodulfus filius bone memorie Gerardi quia per hanc cartula pro anime mee remediu[m] iudico atque confirmo in potestate vestra Leo iudex, quae Lucifori vocaturPERSON: judge; KEYWORD: judge, filius bone memorie Albitj, seu Transmundo filius Alberti, atque Cennamello filius bone memorie Rodillandi, idest una petia de terrapetiae mea illa quam abeo in loco et finibus Corninopetiae, fiscal property, mention, count , ubi dicitur Piscina Liufredipetiae, fiscal property, mention, count , quas ipsa petia de terra est tenentes uno capo in silice et alio capo in terra Fralmingaconfinia, landed possessions, consortes/shared possessions, lato uno tenet in BormaniPLACE: confinia, landed possessions, fiscal property, mention, count; ESTATE: landed possessions, fiscal property, mention, count, terra comitorumcount, et alio lato tenet Uberticonfinia, petiae. As infrascripta petia de terra in eodem loco qualiter ab omni parte circumdatas est per designatas locas in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressoras suas in vos eas pro anime mee remedium iudicare et confirmare videor, quatenus ut a presenti die tam in vita mea quam et post obitum meum in vestra qui supra Leo iudex et Transmundo seo Cennamo aut unum de vobis qui hunc meum iudicatum pre manibus abuerit vel eius heredes suprascripta petia de terra quas in vos insuper iudicavi, causas exinde agendi quaerimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi modis omnibus vobis eas defensandi cum cartula ista iudicati vel qualiter iuxta legem melius potueritis et potestatem abeatis tam vos toti insimul quam uno ex vobis qui hunc meum iudicatum pre manibus habuerit vel eius heredes suprascripta petia de terra quas in vos ut supra iudicavi vendendi, donandi, alienandi et iterum iudicandi et faciendi exinde quicquid volueritis et qualiter exinde feceritis aut dispensanveritis tam in vita mea quam et post obitum meum stabile permaneat semper et si aliquando tempore ego qui supra Rodulfus vel nostris heredes vobis qui supra Leo iudex et Transmundo seu Cennamo vel vestris heredibus suprascripta petia de terra, quas in vos ut supra iudicavi in aliquo exinde intentionaverimus, aut retolli vel subtragi quesierimus nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per colibet ingenio et si nos exinde auctores dare volueritis et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondimus nos vobis componere suprascripta petia de terra quas in vos ut supra iudicavi in duplum inferquidem loco sub estimatione qualiter tunc fuerit. Sic tamen si nos exinde autores nec defensores quaerere nec dare nolueritis, licentiam habeatis absque nostra persona si vestra voluntas fuerit exinde causas agendi responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi cum cartula ista vel qualiter iusta legem melius potueritis quia in tali ordine hanc cartula iudicati Raineriumwriter, notary notariumnotary domni inperatoris scribere rogavi. Actum Pisa . Signum manus suprascripti Rodulfi qui hanc cartula iudicati fieri rogavit. Signa manuum Angeliwitness filii Dominici et Rustichelliwitness filii Alberti testium. Ildebranduswitness, notary notariusnotary domni inperatoris rogatus testis. Raineri notarius domni inperatoris post tradita complevi et dedi.
Title: Firenze, Archivio di Stato, Diplomatico, Riformagioni. Atti Pubblici, 1029 gennaio 3, n. 9 (Giorgetti, n. 6)
Document number: 1409
Author(s): Simone Maria Collavini (file creation on 2021-03-15); Simone Maria Collavini (last change on 2021-03-15)
Record source: Original document
Document type: Testamentum
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes
Date: 1048 June 28
Topical date: Pisa
Dating elements: La carta è datata secondo lo stile
pisano dell'incarnazione.
Keywords: confinia, consortes/shared possessions, count, judge, landed possessions, notary, petiae.
Editions and document summaries: Giorgetti, n. 6