Cartula de ➚ de tres petiis de terris. I[n n]omin[e] domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo VI Xo, sexto idus martii, indictione octava. Manifesti sumus nos filius bone memorie et filius predicti quia insimul nos ambo [vindimus et] tradimus tibi domno , qui ➚ vocatur, de et ➚ sito ➚, tres videlicet terre , quarum una esse videtur prope ➚, et tenet uno capo in , alio in terra filii quondam , lato uno in terra ➚, aliud in terra de ➚; altera terre petia tenet capud in terra de ➚, latus unum in , alio in terra ➚ et de ➚; tertia terre petia videtur esse prope ecclesia eiusdem Sancti Christofori, quam tenet capud uno cum lato uno in , capud alio in terra de ➚ de ➚, aliud latus in terra de filiis quondam , per terminos et confines ut petie terrarum per designate esse videm[ur sicut suprascripte sunt] ita in integrum cum inferioribus et superioribus suis tibi domno predicto Mauro abbati et cum ascensionibus et ingressoribus earum vindimus, tradimus ad utilitatem predicti monasterii Sancti Quirici, ita vendimus et tradimus; pro q[uibus] recepimus pretium argentum pro valente solidos triginta in prefinito a te qui supra abbas Sancti Quirici, unde repromittimus, qui supra Gerardus et Gisolfus eius filius, nos insimul una cum nostris heredibus, ut si in aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus […] aut retolli vel subtrai quaesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus, per quodlibet ingenium et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondimus nos, qui supra Gerardus et Gisolfus filius Girardi, cum nostris heredibus componere tibi suprascripto abbati Mauro vestrisque successoribus de predicto monasterio Sancti Quirici de Populonio suprascripta meam venditionem in duplum in consimili loco sub estimatione qualis tunc fuerit; et tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis defensandi eam cum cartula [i]sta ad partem et hutilitatis suprascripti monasterii vel qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali hordine hanc cartula domni regis scribere rogavimus. Actum in loco qui dicitur ➚, sito ➚, prope ecclesia Sancti Christofori. Signa manuum suprascriptorum Gerardi et Gisolfi filii Gerardi, qui hanc cartulam fieri rogaverunt. Signa manuum quondam et quondam et quondam testium. Petrus notarius domni regis post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, churches, confinia, consortes/shared possessions, count, fiscal property, mention, monasteries, notary, petiae, rivers.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 32