Cartula de Livellaria. I[n n]omin[e] domini nostri Iesu Christi Dei aeterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo VI, decimo kalendas februarii, indictione Xa. Manifestus sum ego ➚, filius bone memorie , quia per hanc cartula offertionis offero et dono et trado omnipotenti Deo et ➚, loco ➚, idest una de terra quae prope ➚ est, in loco ➚, iuxta , quae teneri videtur capud unum in terra ➚, et aliud capud in via puplica, latum unum in terra ➚ et de ➚, et aliud latus in de ➚ atque . Hanc predicta petia de terra, sicut signata videtur esse et diximus, ita in predicto monasterio Sancti Quirici, pro Dei amore et remedio hac salute meorum parentum vel nostre, dono et trado et concedo, ut ab ac hodie in antea sit in potestate tua domno in Dei nomine , nomine ➚, et tuorum successorum fratrum, qui in predicto monasterio ad onorem Dei et Sancti Quirici ordinati fuerint et positi et officium Deo fecerint in vestra vero sit potestatem suprascripta offersionem, quam in suprascripto monasterio dedi eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad partem et utilitatem iamdicti monasterii Sancti Quirici in integrum cum inferioribus et superioribus suis seo cum ascesioribus et ingressoribus suis dono et trado. Unde repromitto ego, qui supra Rogerius, una cum meis heredibus tibi, domno Mauro in Dei nomine abbati tuisque successoribus, qui in predicto monasterio ordinati fuerint, ut si in aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quolibet ingenium, et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondimus nos Rogerius una cum meis heredibus componere suprascripta offersionem, quam in predicto monasterio dedi, in duplum inferquidem loco sub extimatione qualis tunc fuerit; et tamen si nos exinde auctores nec [defe]nsores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam ad partem suprascripti monasterii defensandi cum cartula ista, qualiter iuxta legem melius potueritis, quia in tali hordine hanc cartula domni regis scribere rogavi. Actum in loco et qui dicitur ➚. Signum manus suprascripti Rogeri quondam Ildibrandi qui hanc cartulam offersionis fieri rogavit. Signa manuum quondam et quondam testium. Petrus domni regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, castle, churches, count, fiscal property, landed possessions, mention, monasteries, notary, petiae, rivers.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 45