Cartula de Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo octavo, Xo kalendas februarii, indictione Xa. Manifestus sum ego , filius bone memorie , quia per hanc cartula offersionis offero et do omnipontenti Deo et vel ➚que est in loco ➚, unam de terra quae videtur esse in loco ➚, quae continere videtur latus cum capite in terra ➚, similiter latus cum alio capite in terra de iamdicto ➚; sicut circumdata esse videtur ex omni parte trado et offero omnipotenti Deo et ecclesia vel monasterio Sancti Quirici pro Dei amore et remedio vel salute parentum meorum ac nostre anime, ut ab odie in antea sit in vestra potestate, silicet in tua domno ➚ [in Dei nomine] tuisque successoribus, qui in prefata ecclesia vel monasterio Sancti Quirici pro Dei amore ordinati fuerint, eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi, faciendi exinde quicquid facere volueritis ad partem et hutilitatem vel salutem suprascripti [monasterii]; in integrum eam dono, trado vel offero cum inferioribus et superioribus suis seo cum ascensioribus et ingressoribus suis. Unde repromitto ego, qui supra Rogerius quondam Bruni, una cum meis heredibus tibi domno Mauro abbati tuisque successoribus, ut si [in a]liquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aud dederimus per quodlibet ingenium, et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondemus nos, qui supra Rogerius, una cum meis heredibus, tibi, qui supra Mauro abbati, tuisque successoribus componere ad partem predicti monasterii suprascripta meam offersionem in dupplum inferquidem loco sub estimatione, qualis tunc fuerit. Quiscumque vero suprascripta meam donationem vel offersionem tollere aut contendere vel delere voluerit, deleat eum Deus de libro viventium et sit damnatus cum Pilato et Herode et cum Iuda traditore, et in die iudicii non resurgat in numero iustorum. Tamen si nos exinde auctores nec defensores quaerere nec dare volueritis, licentiam abeatis, absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causas agendi, responsum reddendi, finem ponendi, cum cartula ista omnibus modis eam ad partem predicti monasterii defensandi, qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali ordine hanc cartulam domni regis scribere rogavi. Actum in loco et qui dicitur ➚, ➚. Signum manus suprascripti Rogeri quondam Bruni, qui hanc cartula fieri rogavi. Signa manuum quondam et quondam et quondam testium. Petrus notarius domni regis post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, castle, churches, comitatus, monasteries, notary, petiae.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 48