Cartula de . In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo primo, pridie kalendas ianuarii, indictione Xa. Manifesti sumus nos quondam item et filius et iugalis mea filia bone memorie consentiente mihi viro meo Ildibrando ubi interesse videtur providentia et notitia propinquorum parentum meorum, a quibus ego interrogata et cognita sum, scilicet filio meo ipse interrogante et viro meo Ildibrando mihi consentie[nte] insimul ambo per hanc cartula offersionis donamus ac concedimus vel offerimus tibi omnipotenti Deo et et ➚, qui esse videtur in loco ubi dicitur ➚, pro remedio et salutem animarum nostrarum et nostrorum parentum offerimus et damus nostram quae esse videtur in loco ubi dicitur , quae est inter et ➚ tota ex integra nostram partem, quicquid illic nobis iure nostro videtur esse pro nostrarum animarum et nostrorum propinquorum parentum salutem donamus et offerimus predicto monasterio et ecclesie Sancti Quirici in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessioribus et ingressoribus suis, ut ab odie in antea sit in potestate ad partem predicte ecclesie et monasterii Sancti Quirici de illis rectoribus vel abbatibus atque clericis qui per tempora ad onorem Dei et Sancti Quirici ordinati fuerint in eorum sit potestate et nunc modo domno ➚, qui modo preest eam abendi, tenendi, imperandi et gubernandi et usufructuandi et quicquid ad partem predicte ecclesie et monasterii Sancti Quirici agere vel distribuere volueritis, unde repromittimus nos qui supra Ildibrandus et iugalis mea Q(ui)lia, consentiente sibi viro suo una cum meis heredibus tibi Deo et predicte ecclesie, ut si aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesiermus nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium, tunc spondemus nos qui supra iugalibus componere ad partem predicte ecclesie et ad illos pastores, qui per tempore ibi ordinati fuerint et officium Deo ibi fecerint, suprascripta donatione in dupplum inferquidem loco sub estimatione qualis tunc fuerit. Quisquis ergo de predicta terra quam predicte ecclesie dedimus tollere vel subtrahere aut minuere voluerit, deleat eum Deus et nomen eius de libro viventium et in die iudicii non resurgat in numero iustorum ante tribunal Dei. Tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentjam abeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi cum cartula ista vel qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali ordine hanc cartulam domni regis scribere rogavimus. Actum in loco ➚, ➚. Signa manuum Ildibrandi item quondam Ildibrandi filii Gethi et iugalis Wilie qui hanc cartula fieri rogaverunt. Signa manuum quondam et quondam et filii et quondam testium. Petrus notarius domini regis post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, churches, comitatus, consortes/shared possessions, curtes, landed possessions, monasteries, notary.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 29