Da Castagneto. In nomine domini nostri Iesu Christi eterni Dei. Anno ab incarnatione eius millesimo quadragesimo quarto, quarto Xo kalendas martii, indictione XIIa. Manifestus sum ego filius bone memorie , quia per hanc cartula pro anime mee remedio et pro remedium anime germano meo offero Deo et tibi ➚, qui est fundato et edificato infra ➚ idest una de t[er]ra et illa, quam abeo in loco et finibus ubi dicitur ➚, ubi dicitur Merdaccio, prope ➚, qui uno capo tenet in terra ➚ urbis ➚, et alio capo in terra filii bone memorie , lato uno tenet in terra qui fuit de et modo detinet da ➚ cum sui germani, et alio lato tenet in via puplica. Has suprascripta petja de terra, quod est vinea super se abente, in eodem loco qualiter ab omni parte circumdata est per designatas locas, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seo cum accessionibus et ingressoras suas, offero tibi Deo et ipsius ecclesia Sancti Quirici vel eiusque rectoribus sit, permaneat potestatem iure proprietario nomine usque in perpetuum; ac suprascripta petja de terra quod est vinea eas abendi, tenendi, inperandi, laborare faciendi et usumfructuandi, et si oportum fuerit causas exinde agendi, querimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi ad pars suprascripte ecclesie, qualiter iusta legem melius potueritis. Et si aliquando tempore ego qui supra Transmundo vel meos heredes ut si nos aliquando in aliquid exinde intentjonaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus, per quodlibet ingenio et eam a pars suprascripte ecclesie ab omni homines defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondemus nos, qui supra Transmundo, una cum meis heredibus componere a pars suprascripte ecclesie vel de suis rectoribus in dupplum inferquidem loco sub estimatione qualis tunc fuerit, et insuper penam argentum solidos C et post penam datam hanc cartula offersionis mee pro anime mee remedium et pro remedio anime suprascripti germani mei, omni tempore in sua permaneat firmitate et robore in omnibus qui superius legitur, quia in tali ordine hanc cartula offersionis mee domni inperatoris scribere rogavi. Actum in loco et finibus ubi dicitur ➚, prope ipso . Signum manus suprascripti Transmundi qui hanc cartula offersionis fieri rogavit. Signa manuum filii bone memorie et filii bone memorie , et filii bone memorie testium. Alboni notarius domni inperatoris post tradita complevi et dedi.
Keywords: castle, churches, comitatus, notary, petiae, rivers, wine.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 3