Ex registro Honorii pape. Honoriuspopes Gratiososubdeacons subdiaconosubdeacons. Ne cuiquam labor ac diligentia, quam in rebus aecclesiae adhibet, possit esse damnosa, ita disponendum est, ut illi suus labor sit utilis et detrimentum aecclesiasticae res non agnoscant. Proinde domum cum orto suoESTATE: houses, fiscal property, object, outflow, allocation to individuals, rent in money; KEYWORD: houses positam in hac urbe Romacities iuxta termas Diocletianaspublic decorum regione quarta cum omnibus ad eam pertinentibus tibi in .XXVIIII. annorum spatia ad unum auri solidum persolvendum singulis quibusque annis rationibus aecclesiasticis pensionis nomine possidendam concedimusKEYWORD: allocation to individuals; KEYWORD: rent in money; nec te exinde eici vel augmentum pensionis illic constituimus imponendum. Ita sane, ut reparatio eiusdem domus in cunctis utilitatibus studere sicut diligens paterfamilias debeas. Post .XX. vero .VIIII. annorum curricula eadem domus cum orto suo ad ius Sanctae Romanae Aecclesiae, cuius est proprietas, sine dubio revertatur, nec aliquid ex his, quae in eius melioratione expensa fuerint, vel a te vel tuis heredibus sit repetendi licentia: quia rationis ordo non sinit, ut rei meliorationem expensam repetat, qui in eadem pensione augmentum non recepit. Data idibus Decembris indictione .XIIII. anno domini ill.
Title: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. Lat. 3833, ff. 80r-80v (Deusdedit, nr. 138)
Document number: 15
Author(s): Dario Internullo (file creation on 2020-12-30); Dario Internullo (last change on 2021-01-17)
Record source: Original document
Document type: Papal concession (papyrus)
Document tradition: Copy
Fiscal property: yes
Date: 625 December 13
Date/period of redaction: 1083 - 1087
Keywords: allocation to individuals, houses, rent in money, subdeacons.
Editions and document summaries: Deusdedit, Collectio canonum, nr. 138, pp. 326-327