In nomine domini Dei eterni. ➚ gratia Dei . Noverit universorum fidelium sancte Dei Eclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum industria, ➚ gloriosum dilectumque nostrum atque ➚ illustrem atque karissimum nostrum nostram humiliter impetrasse clementiam, quatenus quendam situm de ➚, pertinentem videlicet de eiusdem comitatus que dicitur ➚, locatum quoque in ➚ et rectum atque laboratum per ad eundem mansum pertinentem, cum omnibus apenditiis et pertinentiis suis una cum ipso Iohanne et suis ➚ hac nostra auctoritate concedere perhenniter dignaremur. Quorum precibus annuentes, iam dictum mansum in prenominata insula existentem et de iam fata curte Cario hactenus pertinentem cum omnibus ad se pertinentibus, casis videlicet, terris, vineis, campis, pratis, silvis, salectis, sationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, runcuris, stalariis, paludibus, cultis et incultis, divisis et indivisis, una cum eodem Iohanne et uxore ac filiis et filiabus suis, servis quoque et ancilis et cum universis legalibus pertinentiis ad se pertinentibus pretaxato Autberto vicecomiti proprietario nomine concedimus et largimur, ac de nostro iure et dominio in eius ius et dominium omnino transfundimus ac delegamus ad abendum, tenendum, vendendum, commutandum et quicquid voluerit faciendum, omnis potestatis contradictione remota. Si quis ergo [hoc nostre concessionis preceptum infringere vel violare quandoque temptaverit, sciat se compositurum , medietatem et medietatem predicto Autberto vel cui ipse habere concesserit vel statuerit. Quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes de anulo nostro subter sigillari iussimus]
Keywords: camera regis, child in law of, child of, comitatus, count, curtes, emperor/king, fidelis of, fiscal property, iure proprietatis/pleno iure, mansi, marquis/duke, marriage, object, penalty, redistributive, royal slave, slave, viscount.
Editions and document
summaries: DD B I, n. 93, pp. 247-248; BSSS (78-80), n. 37, pp. 51-52