(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. ➚ dei gratia Romanorum augustus. Imperii nostri nos ortatur auctoritas ecclesiis per regnum constitis congrua in domino provisione consulere earumque possessiones debita protectione fovere. Presentibus igitur ac futuris dei fidelibus volumus esse cognitum, quod petitione karissimi nostri et aliorum plurimorum principum canonicos ➚ in civitate ➚ tam futuros quam presentes cum omnibus suis possessionibus in regiam protectionem suscipimus et presentis privilegii pagina . Quecumque itaque in privilegiis a nostris predecessoribus regibus seu imperatoribus eis collatis contineri noscuntur et que largitione regum, concessione seu quorumlibet fidelium oblatione memorati fratres actenus obtinuerunt aut in posterum rationabiliter obtinere poterunt, presenti pagina confirmamus. Ex quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ➚ cum et omnibus publicis functionibus, utrumque ➚, ➚, quo itur ad ➚, quodcumque detinent in Carratiana tam in districto quam alias publicas functiones, ➚ cum omni integritate sua, ➚ cum omnibus, que ad duas prebendas pertinent, cum omni integritate, ea omnia, que tenent in ➚ tam in quam in cum districto et omnibus regalibus, ➚ similiter, tres partes de portu ➚, cuius quarta pars est ➚ tres partes de monte ➚ cum suis pertinentiis, cuius quarta similiter est sancte Marie. Quicumque fidelium magna seu parva persona predictis ecclesiis aliqua contulerint, si qua in eisdem donis regalia contineri noscuntur, regia eis auctoritate concedimus. Preterea prescriptionem [cen]tum annorum predictis ecclesiis quemadmodum et ep[iscopi]o concedimus in perpetuum. Decernimus igitur, [ut nullus] archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, com[es, viceco]mes aut alia magna vel parva persona huic privilegio temere contraire presumat. Et ut [hec] omnia in perpetuum firma et inconvulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri inpressione iussimus insigniri statuentes, ut nulla magna vel parva persona vel conmune civitatis aliquam audeat ab utraque ecclesia exactionem exigere. Quodsi quis temere huic privilegio contraire temptaverit, centum libras auri camere nostre persolvat. Testes fuerunt presentes, quorum nomina subscripta cernuntur: Bremensis , Wirzburgensis , Babenbergensis episcopus, Spirensis episcopus, Welfo, dux Saxonie, et marchiones Saxonie, marchio de Stira, Wido comes de Blandrado et alii plurimi. Signum domni Friderici Romanorum regis invictissimi. (M.) Ego Arnoldus vice Heinrici Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi. Dat. Wirzburch XV kal. novenb., anno dominice incarnationis MCLII, indictione XV, regnante Friderico Romanorum rege glorioso, anno vero regni eius Io. (SI. D.)
Keywords: archbishops, bishops, castle, chancellor, collegiate churches, districtio, emperor/king, imperial/royal diploma, marquis/duke, popes, ports, villas.
Editions and document
summaries: MGH DD F I / 1 D. 33
Bibliography: Panero 2004