In nomine sancte et individue trinitatis. ➚ secundus divina favente clementia Romanorum semper augustus et rex Sicilie imperpetuum. Quia ecclesiasticis institutis proficimus, merito ecclesiasticis profectibus insistimus. Cunctis igitur deo nobisque nunc et in posterum militantibus pateat nos pro anime nostre futura recompensatione. ➚ omnem eiusdem ➚ , , et omnem publicam functionem atque forinsecus circumcirca per tria miliaria testimonio et auctoritate presentis pagine insignite nostre maiestatid sigillo , donasse, tradidisse, confirmasse et coroborasse atque ad habendum firmiter statuisse cum una ➚ dicta sub titutlo acquisitionis sibi pertinente et altera ➚ nominata cum omnbus earum pertinentiis, familiis seu capistraticis, successionibus, bannis et ceteris omnibus, que ad seu contile pertinent vel pertinere possent, eo videlicet ordine, quatenus ➚ venerabilis et presens provisor eiusdem ecclesie et cuncti pro tempore ibidem locandi predictum districtum cum iamdictis curtibus et publicis functionibus, earum pertinentiis et adiacentiis omnibusque aliis supradictis habeant, teneant firmiterque possideant habeantque licentiam legales seu duellares questiones et causas emersuras universaliter et generaliter examinare et diffinire, sententias executioni mandare, rebelles et contumaces sua auctoritate bannire et aliter pro sua voluntate punire, firmiter inhibentes, ne persona ulla magna vel parva cuiuscumque dignitatis vel conditionis seu universitas insultum in prescriptam Yporiensem ecclesiam, personas vel res eius facere presumat, nostra nostrorumque successorum et totius dignitatis seu offitii hominum contraditione remota. Ad hec regia auctoritate statuimus et ordinamus, ut nulla prescriptio noceat vel possit obidi eidem ecclesie, nisi quinquaginta annorum curriculis sit munita. Si quis igitur huius pagine nostre statuta et ordinata presumpserit violare vel eis modo quolibet contraire, reius existat, medietate , alia medietate eidem ecclesie persolvenda. Huius rei fuerunt: ➚, ➚, ➚, ➚, imperialis aule vicarius, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚ et ➚ de ➚ fratres, ➚ de Iustino imperialis aule marescalcus, ➚ privatus domini regis et plures alii. Ego ➚ ➚ et ➚ , imperialis aule , vidi et recognovi. Dat. apud Spiram, V kalendas martii, anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo duecentesimo, XVIIII, indictione VII, feliciter.
Keywords: archbishops, bishops, camera regis, chancellor, comitatus, curtes, districtio, emperor/king, fodrum, imperial/royal diploma, marquis/duke, other palatine officer, penalty, sibling of, teloneum, witness.