Montecassino, Archivio Abbaziale, aula III, capsa X, n. 14

Title: Montecassino, Archivio Abbaziale, aula III, capsa X, n. 14
Document number: 2018
Author(s): Giulia Zornetta (file creation on 2021-06-01); Giulia Zornetta (last change on 2021-06-01)
Record source: Critical edition
Document type: Marquis’/ducal/princely diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: No

Date: 917 September 7
Topical date: Capua (Caserta)

Show/hide in the text:

+In nomine Domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei ȩterni Landolfusprinceps et Atenolfusprinceps divina ordinante providentia Langobardorum gentis principesprinceps et imperiales patricii. Cum principalis excellentia petitione dilecti sui iuste petenti clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorumassembly presentium scilicet ac futurorum sagacitas quia obsecravit nostram excellentiam Petrumabbots, intercessory abbasabbots dilectissimum nostrorum, ut concederemus in monasteriummonasteries beati Benedictimonasteries, abbots, slave labour, slave, freeborn quod situm esse videtur in castrocastle Casinocastle, monasteries, ubi reverentissimus Iohannesabbots abbasabbots preesse videtur, quos omnes servosslave labour, slave ipsius monasterii cum uxoribus suis que fuerunt libere, cum filiis filiabus suis, tam qui usque modo fuerunt copulati preteritis annis, vel nostro felicissimo tempore fuerint copulati, et legibus sacro nostro Palatio advenerunt vel advnerint, ex quibus nostram expetiit ibi fieri munitionem. Cuius petitionem omnino explevimus, primis ob amorem omnipotentis Dei et redemptionem animarum nostrarum libenter assensimus et hos nostrȩ munitatis apices exinde ibi fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter nostris atque futuris temporibus concedimus in iam dicto monasterio Beati Benedicti omnes servos ipsius monasterii cum uxoribus suis que fuerunt libere feminefreeborn simul cum filiis filiabus suis, tam qui usque modo fuerunt copulati omnibus preteritis annis, vel nostro felicissimo tempore copulati fuerint et legibus sacro nostro Palatio advenerunt vel advenerint, ea videlicet ratione ut amodo et semper per hoc nostrum roboreum preceptum sint concessa et confirmata in iam dicto monasterio ad possessionem perpetuam in iam dicto ordine; omnes illos servos cum suis uxoribus et cum filiis filiabus suis, qualiter superius legitur, habere et possidere valeatis in omni potestate supradicti cenovii. Et a nullo ex nostris comitibus, gastaldeis, iudicibus vel a quibuscumque agentibus habeamini aliquam requisitionem, sed perpetuis temporibus omnia ut supra habere et possidere valeamini. Verumtamen hoc subter recordantes, annectimus ut quicumque pertinentes eiusdem monasterii liberas feminas uxores duxerint, in hac eadem concessione deveniant sub potestate prefati monasterii in perpetuum secundum insititutionem Langobardorum legis. Et quidem ut hec nostra auctoritas plenissimum in Dei nomine optineat vigorem, manu propria scripsimus et ex anulo nostro iussimus sigillari. Signum domni Landolfi gloriosi principis et magni antipati patricii. LANDOLFVS. Petrusother clerics, notary clericusother clerics et scribanotary ex iussione supradicte potestatis scripsi. Data VII idus Septembris, anno septimo decimo principatus domini nostri Landolfi gloriosi principis et antipati patricii necnon et septimo anno domini Atenolfi principis et patricii, indictio sexta. Actus in civitatecities Capuanacities, assembly.

Keywords: abbots, assembly, castle, cities, freeborn, monasteries, notary, other clerics, princeps, slave, slave labour.

Editions and document summaries: RPD 242: 756-757 (12th-century copy); Gattola 1734: 46-47; Leccisotti 1965: 38, n. 14; Voigt *128; Gallo 1937: 64, n. 22; Poupardin 1907: 78.

Bibliography: Thomas 2016: 91.