+ In nomine domini Dei salvatoris Iesu Christi. Nos vir gloriosissimus ➚ Dei previdentia Beneventanae provinciae , motus omnipotentis Dei misericordia et pro redemptionae anime nostrae, suggerente gloriose potestate ➚ fideli nostro, concedimus in ➚ quae vocatur ➚, ubi ➚ preest, omnes et , et ancillas, scriptiones seu cum omnibus suis continentiis ut securiter, amodo et in perpetuum ea omnia possideat et nullum censum vel dationem, quocumque adveniente tempore, parti reipublice vel cuicumque persone solbat, et nullus princeps, dux, marchio, comes, castaldus, iudex, sculdhais, magna seu parba persona aliquid exinde invaderae aut minuere presumat, et nulla iudicalia nec fiscalia quispiam audeat habere in eraeditates ac serbos seu liberos homines qui in rebus praedicti cenobii habitat per diversis suis locis, ut non dent nec nec nec nec siliquaticum nec portaticum cuicumque persone et nec nec ad iudicium, invitiis seu sponte, ante cuiuscumque persona badant nisi ante abbatissam seu prepositos vel qui hab eis sunt ordinati eidem sancti cenobii, ut semper iam phatus cenobius, abbatissa vel prepositi, seu sanctimoniales eius omnesque sibi subiectis absque omni datione publica permaneat in perpetuum. Si quis autem, quod abbsit, hanc nostram concessionem in quabis parte dirrumpere teptaberit, centum libras auri purissimi predicti cenobii se compositurum sciat. Quod vero praeceptum concessionis, ex iussione suprascriptae potestatis, scripsi ego . (SI D) Actu in curte ➚, quinto anno, mense augusto, tertia indictione, feliciter.
Keywords: abbesses, census, curtes, datium, exemption, gastaldus/vicegastaldus, landed possessions, marquis’/ducal/princely diploma, monasteries, notary, palatium, princeps, servitium, slave, slave labour, tolls.
Editions and document
summaries: ChLA 53, n. 2: 23-27; Gattola 1734: 97-98 (incorrect dating: 795 August); Leccisotti 1965, n. 44: 52; Voigt 1902, n. 34.
Bibliography: Di Muro 2007: 14-15.