In nomine sancte et individue Trinitatis. ➚ divina favente clementia augustus. Omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus nostrisque tam presentibus quam et futuris notum fieri volumus, quia ➚ ➚ venerabilis nosterque nostram per dilectum nostrum postulans, ut sanctam Bergomatem ecclesiam suam nostra imperiali auctoritate roboraremus, scilicet confirmando eidem ecclesie precepta antecessorum nostrorum regum atque imperatorum iuste et legaliter collata, speciali tenore de ➚ sita in ➚, quam quondam eiusdem ecclesie venerabilis episcopus ad Arriana heresi ad fidem catholicam convertit, et de infra eandem civitatem dedicato ➚, et de scito iuxta , que iuris et proprietatis ipsius ecclesie noscuntur. Innotuit etiam, imminente Ungarorum hactenus persecutione pleraque sue ecclesie perdita fuisse, et ob hoc possessiones ecclesiasticas a quibusdam invasoribus impediri. quod nos dolentes, confirmamus eidem ecclesie omnia precepta seu instrumenta cartarum et quicquid tempore nephande persecutionis Ungarorum ipsa ecclesia iure quieto habuit et detinuit. Quod autem iudicum recordatione aut bonorum hominum circumquaque manentium clarescere potuerit, ut iuris et possessionis ipsius ecclesie fuerit, habeat et detineat atque possideat, absque alicuius contradictione. Si quis autem temerarius, quod non credimus, contra hoc nostre insitutionis preceptum in aliquo violare aut irrumpere temptaverit, sciat se compositurum , [ et] . Et ut verius credatur ac diligentius ab omnibus observetur, manu propria subter roborantes anuli nostri impressione insigniri iussimus. Signum (M) domni Hludovici gloriosissimi imperatoris augusti. ad vicem ➚ et recognovi [et subscripsi]. Data VIII kal. april., anno incarnationis Domini DCCCCI, indictione IIII, anno primo imperante domno nostro Hludovico glorioso imperatore augusto. Actum ➚. In Dei nomine feliciter, amen.
Keywords: archchancellor, bishops, camera of other public authorities, camera regis, cartula, churches, consiliarius regis, emperor/king, fidelis of, inquisitio, intercessory, monasteries, notary, penalty, rivers.
Editions and document
summaries: DD Lu III, pp. 34-36, n. XI