Title: Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio, 1124 gennaio 10
Document number: 2405
Author(s): Alessandro Giacomelli (file creation on 2022-01-20); Alessandro Giacomelli (last change on 2022-01-20)
Record source: Original document
Document type: Offersio/donatio
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 1124 January 10
Topical date: Pozzo (Santa Maria a Monte, Pisa)
Dating elements: Stile dell'incarnazione
(S) In nomine domini nostri Iehsu Christi Dei eterni, anno ab incarnatione eius millesimo centesimo vigesimo quinto, quarto idus ienuarii, indictione secunda. Sancta autem et venerabilis ecclesiachurches Dei et hospitalihospitals dei et beati Sancti Iacopi et Sancti Giliichurches, hospitals quod est positum in loco qui vocatur Altopasciochurches, hospitals . Nos quidem Ubertum et Bonifatium atque Passavanti , germani filii quondam Sexmundini , per hanc cartulam offertionis, pro remedio anime suprascripte Sexmundini patris nostri et pro remedio anime nostre, offerimus tibi Deo et iam dicto hospitali videlicet integram unam nostram petiampetiae de terra que est posita in Ischeto in loco qui vocatur Cafagiopetiae , que est recta et tenuta per filio Iermundelli Paganusci et per filiis Romanelli Ciura, que tenet unum caput in terra de filio Landiomulini, aliut caput tenet in terra de filio Tederichi Casci, latum unum tenet in terra Petri Bocdi, aliut latum tenet in terra Uchicionis filii Iermundelli et Cicolini filii Pesciecti. Et est ad iuxtam mensuram stariora duodecim. Pena: in dupplum. Quisquis igitur de hoc quod superius legitur et Deo optulimus in aliquo agere aut causare seu disrumpere vel minuare presunpserint, si a voluntate sua prava non discesserit, sit maledictus et anazematizatus ab omnibus sanctis et electis Dei. Idem Deus deleat nomen eius de libro viventium et cum iustis non scribatur. Sit participes (sic) cum Dathan et Abiron, quod aperiens terram hore suo decluttivit. Sit dannatus cum Simone mago, qui gratiam Sancti Spiritus venundare voluit. Partem quoque habeat cum Iuda Scariothis, qui propter avaritiam vendidit deum et magistrum suum, et aligetur cum diabolo in inferno. Sit semper arsurus. Et hec nostre offertionis cartulam omni tempore in sua permaneat firmitatem (sic) et robore, quia in tali ordine hanc offertionis cartulam Ubertumwriter, notary notariumwriter, notary scribere rogavimus. Actum in loco qui vocatur Puthostorli . Singna manuum suprascriptorum germanorum, qui comuniter hanc cartulam fieri rogaverunt. Singna manuum Albertiwitness filii quondam Eppi et Ubertiwitness filii quondam Iohanni et Iohanniwitness filii quondam Pepi, et Albertiwitness filii quondam Villani, et Malagalgiewitness filii quondam Homodei, et aliorum plurimum rogatorum testiumwitness. (S) Hubertus, donni inperatoris notarium, post traditam complevi et dedi.
Keywords: churches, hospitals, notary, petiae, witness, writer.
Editions and document summaries: Degli Azzi Vitelleschi, 2, n. 325, pag. 107.
Bibliography: Pescaglini Monti 2012. Manarini 2016.
Links: https://www.archiviodigitale.icar.beniculturali.it/it/185/ricerca/detail/536782
Commentary