(S) In Dei omnipotentis nomine amen. Breve ad futuri temporis demonstrationem qualiter hoc actum est Luce in domo Rolandiwitness, judge iudicisjudge Guamignani, que est ubi dicitur Curtis Regia , bonorum virorum presentia nomina quorum denotabuntur in subiectis. Bartholomeus filius Corsi atque Lucia iugalis eius et filia quondam Bertolotti, consensu viri et notitia Rolandi iudicis quondam Guamignani, ambo insimul fecerunt finem, refutationem atque transationem de quattuor lib. capitale et earum usuris quas quondam Laboratore Ferolfi debebat quondam Aimerigo filio quondam Martini uterino fratre suprascripte Lucie, unde obligaverat ei mediam cultram terre loco Schetochurches que est campus et ortus simul prope ecclesiachurches Sancti Iohannischurches sicut continetur in carta inde scripta manu Ciprianinotary notarii. Et hoc fecerunt in manu Saviniadvocatus advocatiadvocatus hosspitalis de AltepascioJURIDICAL PERSON: hospitals; KEYWORD: hospitals; PLACE: hospitals (…) pro Domnico rectore ipsius hosspitalis. (…) Professi sunt suprascripti iugales recepisse meritum a suprascripto Savino lib. sex lucensium denariorummeritum/launechild. Pena: mille sol. lucensium denariorum et consulum et treguanorum lucensium presentium et futurorum vel alterius potestatis que Lucam distringetur. (…) Hec acta sunt presentiawitness suprascripti Rolandi iudicis, Tiniosiwitness, causidicus causidicicausidicus, Raineriwitness filii Corsi atque Genovesiwitness quondam Bertolotti et aliorum. Anno dominice nativitatis millesimo centesimo octuagesimo tertio, octavo kalendas martii, indictione prima.
Preterea Guilielmusnotary notarius quondam Arigi Pedretti, rogatu suprascripti Bartholomei, fideiussit pro eius et sollepni stipulatione promisit (…) quod si de predicto capitale et earum usuris vel ipsa obligatione seu pingnore (…) ipsum dictum hospitale vel cui dederit aut aliqua persona pro eo danum vel menumantia habuerit, quod emendaberat infra triginta dies, ex quo inquisitus fuerit. (…) Hoc actum est in eodem loco altera die, coram predicto Rolando iudice atque Tadolinowitness quondam Nontigiove et ipso Bartholomeo cuius rogatu hoc fecit. (…) Ubertuswriter, notary notariusnotary domni imperatoris his omnibus interfui et hec ad memorie casam (sic) descripsiwriter.