(S) In nomine Domini nostri Iehsu Christi Dei eterni, anno ab eius nativitate millesimo centesimo septuagesimo sexto, quartodecimo kl. iulii, indictione nona. Manifesti sumus nos Laborator quondam Ferolfi et Guillia uxor eius et filia quondam *** quia, (…) ubi interfuit notitia Rolandijudge iudicisjudge domni imperatoris filii Ubaldini, (…) per hanc cartulam pro nostrarum animarum remedio nostrorumque parentium offerimus tibi Deo omnipotenti et hospitali beatorum Iacobi Pelegrini atque GiliiJURIDICAL PERSON: hospitals; KEYWORD: hospitals , edificato in loco Cerbaria ubi dicitur Tepasciumhospitals , sex nostras videlicet petie de terris quas habemus et esse videntur in loco Schetochurches prope ecclesiam beati IohannisJURIDICAL PERSON: churches; KEYWORD: churches et eius finibus. Prima quarum est vinea cum casa (…) edificata (…) similiter tibi Deo et predicto hospitali offersionem (…) (…)riata in solario et de altera arca pro fructibus reponendis, idest supedaneo minore, et de altero coperclato (…) marmoreis (…) quarum qu(…) et quinta est apud ecclesiam Sancti Iohannis et de pila, putei et de furno. Que prima petia de terra tenet ambo capita in viis publicis, latus unum tenet in terra Buosi quondam *** et in terra Paganetti sicut designata est, et alterum in terra Henrighetti quondam Ugheri sicut signata apparet. Secunda petia est item vinea ibi prope, que tenet ambo capita cum uno latere in viis publicis et alterium latus tenet in terra Ceciorelli germani mei qui supra Laboratoris, sicut terminata est. Tertia est boscum cum silva allevata ibi prope. Que tenet unum caput in via publica et alterum in serra montis, latus unum tenet in terra et bosco suprascripti Ceciorelli sicut terminata est, et alterum in terra et bosco Rolandini quondam Morectini. Quarta est campus et ortus cum arboribus prope suprascriptam ecclesiam. Que tenet unum caput in via publica et alterum in terra et dimidia fovea ecclesie Sancti PantaleonisJURIDICAL PERSON: churches; KEYWORD: churches , quam detinet Ramingus. Latus unum cum tota fovea infra se tenet in terra Alamanni Parasacchi, et alterum in terra et dimidia fovea suprascripte ecclesie Sancti Iohannis. Quinta est campus ibi prope. Que tenet unum caput in via publica et alterum in terra et dimidia fovea suprascripte ecclesie Sancti Pantaleonis quam detinet ipse Ramingus. Latus unum tenet in terra suprascripte ecclesie Sancti Iohannis sicut terminata est et alterum in terra ecclesie Sancti CerboniiJURIDICAL PERSON: churches; KEYWORD: churches sicut terminata est, et in terra et media fovea Henrigi quondam Affricanti. Sexta est campus ubi dicitur Poiale . Que tenet unum caput in via publica cum uno latere, et alterum caput tenet in terra hospitalis Sancti Petri MaiorisJURIDICAL PERSON: hospitals; KEYWORD: hospitals , et alterum latus tenet in terra Sancti Cerbonii sicut terminata est et aliquantulum in terra suprascripte ecclesie Sancti Iohannis sicut terminata est. (…) Pena: in duplum (…) et insuper penam lib. ducentarum denariorum lucensium et consulum et treguanorum lucensium presentium et futurorum vel alterius lucensis potestatis. (…) Actum Luce a latere Beati Petri ecclesie de domo templiJURIDICAL PERSON: churches; KEYWORD: churches . Signum manus Bongioriwitness quondam Rolandi, Saviniwitness quondam Mili, Henrigiwitness filii Sighiruoli rogati testiumwitness, et presentia Rolandi iurisperiti de Sancto Andreacausidicus. Paucis diebus transactis, venienti septimo kl. iulii in domo suprascripti Bongiori, predictus Laborator per Domini evangeliam (sic) iuravit quod suprascriptas terras et casas et res massaricias non sunt venditas alicui nec aliqua pars eorum nec sunt alicui alienatas, nisi illis personis de quibus dictum est, et ab illis vel ab aliis personis si eis obligate sunt de denariis quos habet a suprascripto hospitale de Tepascio eas liberabit, nec de eis aut aliqua parte eorum salvibus eius vel alicui persone pro eis aliquam donationem vel obligationem factam habet. Hec vera sunt et sic observavit, se sciente sic eum Deus (…) a sancta Dei evvangelia in quibus manum posuit. Acta fuere hec presentia suprascriptorum Rolandi causidicicausidicus de Sancto Andrea et Bongiori atque Savini. (S) Bonusfiliuswriter, notary notnotary. domni imperatoris post traditam complevi et dedi, et hec suprascripta omnia memorie causa publicis litteris descripsiwriter.
Title: Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio Dep. Orsetti Cittadella, 1176 giugno 18
Document number: 2491
Author(s): Alessandro Giacomelli (file creation on 2022-05-12); Alessandro Giacomelli (last change on 2022-05-12)
Record source: Original document
Document type: Offersio/donatio
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 1176 June 18
Topical date: Lucca
Dating elements: Stile della natività
Keywords: causidicus, churches, hospitals, judge, notary, witness, writer.