Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio Dep. Orsetti Cittadella, 1191 febbraio 15

Title: Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio Dep. Orsetti Cittadella, 1191 febbraio 15
Document number: 2497
Author(s): Alessandro Giacomelli (file creation on 2022-05-23); Alessandro Giacomelli (last change on 2022-05-23)
Record source: Original document
Document type: Venditio
Document tradition: Original
Fiscal property: No

Date: 1191 February 15
Topical date: Lucca
Dating elements: Stile della natività

Show/hide in the text:

(S) In nomine Domini nostri Iehsu Christi Dei eterni, anno ab eius nativitate millesimo centesimo nonagesimo primo, quintodecimo kl. martii, indictione nona. Manifesti sumus nos Amatus quondam Burnecti rasorii et Susina eius uxor et filia quondam Grilli de Saltoccio quia mihi qui supra Susine consentiente suprascripto Amato marito meo, ubi interesse videtur notitia Rolandi iudicis domni imperatorisPERSON: judge; KEYWORD: judge quondam Guamignani, a quo secundum legem interrogata et cognita sum quod nullam passa sum violentiam, set libera mea bona voluntate secundum edicti paginam, ambo insimul per hanc cartulam vendimus et tradimus tibi Meliorato, converso hospitalis de AltepasscioJURIDICAL PERSON: hospitals; KEYWORD: hospitals; PLACE: hospitals, ad opus predicti hospitalis vice Ildebrandi rectoris suprascripti hospitalis quattuor stariora per mensuram de una nostra petia de terra que est campus cum casa et arboribus super se et esse videtur in loco et finibus Tassignano ubi dicitur in Gaido, ab illo latere tibi vendimus est terra predicti hospitalis. Que tenet unum caput in terra Florentini germani mei quondam Amati, alterum caput tenet in via publica, latus unum tenet in terra suprascripti hospitalis, alterum latus tenet in terra nostra quam nobis reservamus et ubi est predicta casa. (…) Prezzo: pro suprascripto Ildebrando lib. sex bonorum lucensium denariorum in prefinito. (…). Pena: in duplum (…) et sub penam consulum et treuguanorum presentium et futurorum lucensium vel alterius potestatis que Luca distringeret. (…) Actum Luce ubi dicitur in curte regis. (…) Et suprascripta terra debeat remanere apud nos qui supra iugales et apud nostros heredes per tenimentum in perpetuum, ad reddendum exinde omni anno predicto hospitali duo staria grani boni et sicci et rationabiliter mundi cum iusto stario lucense venditorio mensurati in mense augusti, et duo staria milii similiter boni cum eodem stario mensurato in mense septembris, in predicto loco Tassignano. (…) Grugnuswitness quondam Alamanni et Gerardinuswitness quondam Henrici de Suso et Bondiewitness conversus dicti hospitali rogati testati testeswitness omnibus suprascriptis interfuerunt manusque imposuerunt. Rolandus iudex sacri palatiiPERSON: judge; KEYWORD: judge ad suprascripta interfui. (S) Ardiciowriter, notary notariusnotary domni imperatoris post traditam complevi et dedi et suprascripti interfui et hec descripsiwriter.

Keywords: hospitals, judge, notary, witness, writer.

Commentary

L'espressione curtis regis, a questa altezza cronologica, dev'essere intesa come semplice relitto toponomastico. L'area, a fine XII secolo, ospitava la torre di Rolando Guarmignani e dei fratelli.