In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum oibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sagacitas quoniam Potefrid et Ademari germani filiis cuiusdam Alderissi, Garipotonem venerabilem atque cappella sacri nostri Beneventanum palatii, nostram adierunt a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecantes ut concederemus illorum heredibusque eorum cuncta qualiter hic inferius declaratur habendum et possidendum iure quieto, de quibus etenim petierunt sibi a nostra excellentia quatenus, sicut mos est antecessorum nostrorum principum, munitione apices inde illorum fieri iuberemus. Quorum petitionibus usquequaque libenter assensum prebentes, hos nostre munitatis apices inde illorum fieri iussimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum damus atque concedimus vobis nominatis Potefrid et Ademari germanis vestrisque heredibus ➚ cum et a loco ubi in eodem flubio intra ribum illum qui vocatur in subtus usque in medie pile fabrite de ➚, una cum totis ibique modo abentibus seu cum cunctas inde vel , quatinus amodo et semper liceat vos vestrosque heredes aquam ipsam a supra dictas fines et suis ipsis ripis et solo claudere atque edificare quando volueritis secundum vestram voluntatem et laborare ibi secundum vestram voluntatem, et liceat vos vestrosque heredes aquam ipsam a supra dicta fine cum ipsis suis ripis et solo suo ad teniendum et dominandum atque claudendum et edificandum et laborandum atque piscandum dare cuicumque volueritis, omnia et in omnibus quodcumque inde tultum fuerit vel inde exierit amodo et semper vestre vestrisque heredibus sint potestatem, faciendum indeque quodcumque volueritis; ea etenim sanctione cunta supra dicta nostra concessione velut superius legitur vos vestrisque heredibus amodo et semper illa omnia habeatis et posideatis securiter inde et de cunctis suis pertinentiis omnia faciatis per hanc nostram principalem concessionem quecumque volueritis sine ullius comiti, gastaldei seu iudicibus vel sculdahys nostris aut cuiuscumque persone hominum aliqua contrarietate vel molestatione. Ut autem hec nostra concessio ab omnibus verissime credatur et inmobiliter observetur, propria manu ea subter confirmavimus et anulis nostris inpressione iussimus signiri. ➚ et atque ex iussione supra dicte potestatis scripsi in anno quadragesimo sexto principatus domni Paldolfi excellentissimi principis et nono decimo anno principatus domni Paldolfi gloriosi principis filius eius et primo anno principatus domni Paldolfi magni principis filius eiusdem domni Landolfi gloriosi principis de mense martio, decima indictione. Actus in sacro ➚ palatio.
Keywords: abbots, allocation to individuals, archdeacons, bridges/pontoons, fiscal property, fisheries, intercessory, iure proprietatis/pleno iure, notary, object, other clerics, outflow, princeps, redistributive, residences, rights of use on woods/pastures/waters, riverbed, rivers, shores, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 655D-657A; IS2 X-2, col. 477B-478B; CSS, III, 47, pp. 570-573 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, p. 383; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 158 (v. Smidt p. 129); Voigt 1902, 199.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 158.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939