In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionum dilectorum nostrorum omnibus iuste petentibus dementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hac futurorum sagacitas quoniam ➚ noster filius cuiusdam Petri ➚ nostrum dilectum parentem nostram adiisset a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecando ut concederemus et confirmaremus sibi suisque heredibus cuncta que et qualia hic inferius declarantur habendas atque in perpetuum possidendas iure quieto, de quibus etenim petiit sibi a nobis inde fieri munitionis apices ut mos est ab antecessoribus nostris. Cuius petitioni usquequaque libenter adsensum prebuimus et hos nostre munitatis apices inde eis fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter per presente hoc nostrum roboreum preceptum concedimus tibi ipsi Dacumario tuisque heredibus ut licentiam et et semper illud ibidem habeatis sine ulla cuiuslibet molestatione, verumtamen ut pro eadem ruptura atque edificio ipsum pontem non cecidat et hedificium atque laborem ipsum quod de super ipsum pontem facitis non sit contrarium ad carros honeratos cum vel quos inde transituros sunt. quam pergere videtur ab eodem ponte inter terram tuam et ➚, quomodo ab eodem viam ipsam pergere videtur et quomodo vadit iuxta et contenam uius nobe Beneventane civitatis et erga ipsius nobe Beneventane civitatis atque secus vallonem unde aque de tuis et de aliis modo decurrunt, ut licentiam et firmam potestatem habeatis in eadem viam ubi et quantum volueritis et semper habeatis sine aliqua cuiuslibet contrarietate, et pro eadem via que pro ipso vestro edificio et labore iuxta eadem turre et contena et murum forsitan aliquando aufertur, , ut homines qui inde transituri sunt bene possint inde cum suis et eorum omnibus utilitatibus iustis transire et eadem turre que nunc ad cadendum posita est, liceat vos restaurare et reconciare et omnem edificium et laborem quod vobis utile fuerit ad vestram utilitatem ibidem faciatis et semper habeatis cum via et andito, cum omnibus vestris utilitatibus tam per scalas ipsius muri quam et per andita eiusdem muri, tantum sic habeatis eadem turrem omni tempore conciatam ut pro ipso vestro edificio et labore eadem turrem non cecidat. Ea etenim sanctione cunta hec que supra leguntur nostra concessione et confirmatione tibi ipsi Dacumario heredibusque tuis illa omnia concessimus et confirmavimus, quatinus amodo et semper tam tu quam et heredes tui et quibus a vobis data paruerit illorumque heredibus illa omnia habeatis et possideatis et omnia inde faciatis quecumque volueritis sine ullius comitis, gastaldeis seu iudicibus vel sculdahis nostris aut cuiuscumque persone hominum aliqua contrarietate vel molestatione aut inquietudinem a nemine ex hoc vobis in aliquo ingerente contrarium. Si quis autem contra hec que supra scribere iussimus quoquo modo agere aut irritum facere presumpserit, sciat se compositurus esse , medietatem nostri sacri palatii et medietatem vobis vestrisque heredibus, et in antea semper omnia que supra scripta sunt in predicta ratione vobis firma permaneant. Ut autem hec nostra concessio atque confirmatio ab omnibus verissime credatur et inmobiliter observetur, scriptura propriarum manuum ea subter confirmavimus et anulis nostris inpressione iussimus signiri. ➚ et atque ex iussione supra dicte potestatis scripsi in anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo septimo et quarto anno pontificatus domni nostri summi pontificis et universalis septimi pape Gregorii in sacratissima sede beati Petri apostoli et tricesimo nono anno principatus domni Landolfi gloriosi principis de mense marcio, quinta decima indictione. Actum in sacro ➚ palatio.
Keywords: allocation to individuals, animals, archbishops, bridges/pontoons, datium, fidelis of, fiscal property, hay/fodder, intercessory, landed possessions, marble, mills, mother churches, notary, object, other clerics, outflow, penalty, princeps, public exactions, redistributive, rights of use on woods/pastures/waters, tower, walls, wood, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 745A-747A; IS2 X-2, col. 537B-538C; Borgia 1788, pp. 44-45, n. VI; CSS, VI, 25, pp. 747-750 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VIII, p. 156; Poupardin ―, Smidt pp. 133-134; Voigt 1902, 200.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 159.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939