In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ filius eius divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sagacitas ➚ veneravilem ➚, qui constructum est intus noba ➚ , ➚ dilec[t]um thium nostrum, nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut concederemus atque confirmaremus in prefato mona(sterio) Sancti Modesti, in quo ille preest, cuncta qualiter hic inferius declaratur, habend(um) iure quieto. de quibus petiit sibi a nostra excellentia munitionis apices exinde huius mon(asterii) fieri iuberemus. Cuius petitionis usquequaque libenter assensum prebentes hos nostre munitatis apices exinde in prefato monasterio fieri iussimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum concedimus atque confirmamus in eodem ven(er)ab(ili) mona(sterio), pro salvatione anime nostre nostreque patrie salvatione, omnia que per preceptora a cunctis principibus nostrorum antecessorum seu regibus atque imperatoribus quam et a ducibus vel ab archiepiscopis et diversorum pape et a cunctis episcopis in eodem monasterio sunt concessa atque confirmata. Nec non et concedimus atque confìrrnamus in prefato cenovio has ecclesias cum omnibus illarum pertinentiis: primis omnium ➚ et ➚, que hedificate sunt in civitate ➚ in vico Danieli, et ➚qui constructum est in ipso monticello iuxta civit(ate) ➚, et ➚, et ➚ et ➚ et ➚ et ➚ finibus de castello ➚ et ➚ et ➚ et ➚ et ➚ super Balba et ➚ propinquo Balba et ➚ et ➚ et ➚ et ➚ et ➚ et ➚ foras atque propinquo ➚ et ➚ intus eadem noba ➚ et ➚ ➚ et ➚ ➚ et ➚ de ➚ et ➚ sita in ➚ et <sic> ➚ foras eadem ➚ et <sic> ➚ de pertinentia ➚ et <sic> ➚ et ➚ erga ➚ et ➚ de ➚ et ➚ ➚ finibus ➚ et ➚ de loco ➚ finibus Salernitane et <sic> ➚ de loco ➚ propinquo Cesarii. Simulque concedimus atque confirmamus in eodem venerab(ili) monasterio ➚ a principio suo usque quo commiscetur in ➚, et ipso fluvio Arbi a principio suo et usque quo commiscetur in ➚, et ipso fluvio Misclanu usque in ➚ et ipso Calore fluvio usque quo commiscetur in ➚, et Abellola a principio suo et usque quo commiscetur in ➚, suis undique partibus et cum viis et anditis suis et suis omnibus pertinentiis. Quam et concedimus et confirmamus in eodem sanctum et venerab(ile) mona(sterio) hos omnes defensanos, quorum nomina eorum hec sunt: Isulo et Petrus ger(mani) atque filii Fogari de finibus Ariano, Leotherio fi(lius) Audoaldi ortulani et ipsi nepotes eius fi(lii) Aldemari, Andreas fi(lius) Daufer(ii), Maraldo et Angelo germani filii Benedicti atque nepotes ipsius Daufer(ii), Amori et Barolfus germani fi(lii) Petri clerici qui et Corruptus fuit vocatus, Nazzarulus, Iohannes, Acciolus, Raiemprandus, Adulo, Iohannes, Angelus de Montorone et filiis abbati de eodem loco Montorone, Iohannes et Dominicus et Americus et Angelus ger(mani), Iohannes fi(lius) Iohannis Bracalassa filii Martini clerici, Radulo et Stefano fi(lii) Ciceri, Iohannes et Isulo ger(mani) cum filiis suis, Madelbertus germanus Domnelle, Poto et Accetto, Guandelperto, Berillus, Guisulo germanus Ruscinii, Lepore, Pipino, Gastelmanno qui et Cicere vocatur, de Abellino, Dauferii fi(lius) Beneri, Mauricello fi(lius) Maurini, Balentinus, Urso et Petro cogna(ti) de ipse excle. Seu et isti hommes de Caudi: Urso et nepotes eius, Genculo cum fi(liis) suis, Martino et fi(lii)s eius quam et Iuppanulo fì(lius) Mauri, Petro fì(lius) Mercuri et Adelchisi. istis omnibus hominibus, quorum nomina supra sunt adnotata, in eodem mona(sterio) illos concedimus atque confirmamus cum fi(liis) eorum atque nepotibus eorum ad semper illos defensanos haberent pars eiusdem monasterii eiusque rectoribus; pariterque concedimus atque confirmamus in eodem ven(er)ab(ile) locum omnes alias liberos homines qui resident in rebus et in casis eiusdem monasterii et res suas donabunt et in rebus eiusdem monasterii ordinati sunt, vel illos qui in antea sua sponte in rebus eiusdem monasterii ordinati fuerint ad laborandum et qui res suas habunt quod a pars eiusdem monasterii in sorte ei evenerit,. Similiter concedimus atque confirmamus in prefato mona(sterio) ut, si qualiscumque servus eiusdem cenovii annum spatium adulterium commiserit cum femina libera aut si mancipam eiusdem monasterii adulterium commiserit annum spatium cum liber homo, sicut illos , ad semper illos habendum et possidendum. In ea videlicet santione quatinus amodo et deinceps hec autem omnia, sicuti superius dicta sunt, in eodem sancto et ven(erabili) monaster(io) confirmavimus atque concessimus ad perpetualiter habendum et possidendum et omnia servitia et dationes quas ipsis hominibus vel filiis filiorum atque nepotibus eorum quibus ad parte rei publice facere et persolvere deb(un)t, cuncta illa omnia et in omnibus facere et persolbere debeant in iam dicto sancta et ven(erabili) mona(sterio) eiusque rectoribus, set cuncta nostra supradicta omnia concessione atque confìrmatione perpetuis temporibus in prefato mona(sterio) firma et stavile permaneat sine ullius comitis, gastald(ei) seu iudicibus vel sculdays nostris aut cuiuscumque persone contrarietate vel inquietudine a nemine exinde in iam dicto monasterio eiusque rectoribus aliquid contrarium in aliquo ingerente. Ut autem hec nostra concessio ab omnibus inmobiliter observetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. Ego ➚ et ex iussione supradicte potest[atis scripsi. Datur enim [vobis] die (…), mense (…) in anno undecimo principatus [domni] Paldolphi gloriosi principis et in [... anno principatus domni Landolfì magni principis filii eius, ...] indictione. Actus in sacratissimo ➚ palatio.
Keywords: abbots, allocation to churches, angaria, census, churches, cities, confiscation, count, datium, exemption, fiscal property, freeborn, inflow, intercessory, mention, monasteries, object, other clerics, outflow, princeps, privileges, property of criminals/political traitors, public exactions, redistributive, rights of use on woods/pastures/waters, riverbed, rivers, royal slave, servitium, slave, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS2, VIII, coll. 52-54 (a. 966); Seminatore 1908, pp. 23-30, n. II (a. 1054-1059); Bartoloni 1950, pp. 11-17, n. 5 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VI, p. 253 (a. 991-992); Voigt 1902, n. 186 (a. 992); Poupardin 1907, n. 146 (a. 991-992).
Bibliography: De Vipera 1636, p. 67 (a. 959); Borgia 1763-1769, I, p. 226 (a. 953); Seminatore 1908, pp. 5, 16.