(C) IN NOMINE D(OMI)NI NOSTRI IESU CHRISTI DEI AETERNI. HLOTHARIUSemperor/king DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. ETSI CETERUM FIDELIUM NOSTRORUM PRECIBUS, UT DEVOTIORES IN NOSTRA EXISTUNT FIDELITATE, ADQUIESCERE oportet, multo magis dilectissime atque amantissime coniugi nostrae Hirmingardequeen voluntati obtemperare oportet, quae iugali vinculo nobis sociata est consorsque imperii nostri effectamarriage. Quapropter omnium fidelium Sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque praesentium videlicet et futurorum noverit industria, quia dulcissima coniunx nostra Hirmingardis deprecata est pietatem nostram, ut ei filiaeque nostrae Gislenuns/sanctimoniales confirmaremus edictum mansuetudinis nostrae monasterium constructum in honore Dei et salvatoris nostri Iesu Christi infra muros urbis Brixiae JURIDICAL PERSON: monasteries; PLACE: cities taliter, ut sepe dicta coniunx nostra, dum adviveret, eundem firmiter usufructuario remota cuiuslibet contrarietate ordinaret atque disponeret locumfiscal reserve, post eius quoque discessum praefata filia nostra Gisla eundem similiter disponeret atque gubernaret locum regulariter et secundum monasticam disciplinam. Cuius precibus devotissime adquiescentes hos mansuetudinis nostrae apices fieri rogavimus, per quod sepe fatum monasterium praedictae amantissime coniugi nostrae filieque antea nominate cum omnibus ad eum pertinentibu[s] vel aspicientibus in vita eorum modis omnibus confirmamus taliter, ut, dum advixerint, remota omnium contradictione vel inquietudine eundem teneant locum, habeant atque possideant et secundum regularem institutionem disponant, longe remota alicuius inquietudine vel contrarietate. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas pleniorem in Dei obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari praecepimus. SIGNUM (MF) HLOTHARII SERENISSIMI AUGUSTI. SIGNUM (MF) HLUDOVUICI GLORIOSISSIMI AUGUSTIemperor/king . (C) REMIGIUS NOTARIUSnotary AD VICEM HILDUINIchancellor RECOGNOVI ET SUBSCRIPSI. (SR) (SI) Data .XVII. kal(endas) april(is), anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris in Italia .XXVIIII. et in Francia .VIIII., indictione .XI (h). Actum Aquisgranipalatium , palatio. In Dei nomine. Feliciter, amen.
Title: Brescia, Archivio di Stato, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, busta 2, perg. XXX [A]
Document number: 4
Author(s): Tiziana Lazzari (file creation on 2020-12-18); Tiziana Lazzari (last change on 2020-12-24)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: Yes
Date: 16 March 848
Topical date: Aachen (DE)
Keywords: fiscal reserve, marriage.