+ In nomine domini Dei et salvatori nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand viro excelentissimo rege, anno filicissimi regni eius secundo, per indictione duodecima; feliciter. In excellis gloria est omnipotenti Dei et in terra pax hominibus bone voluntatis arbitrium addidit et declarat suoque arbitrio perfectissime capiant homane mentis absque duvio [et] segreta Christi suscipere humilis esse propter se, secut sta scriptura admonit dicens: "gentiis, inquid, via celestis intuentis, spiritalis vertute preginctis suavissime agentis hominis expectantis diei hore sexte adveniente Domino […] invocatus adventurum". Qua inutilis fama laudator qui seculum mercator et sivi nulla mansio fabricator, desiderans, mecum pertractans, quamvis brevite, ego religiosus una cum filio meo uir venerabilis nus ad sancto Domini cummendare altario et fragilis hic peritura relinquere, dum enim domino meo Iesu Christo cumplacuet, in loco qua natis sumus, ➚, uno petenti consilio Deo, dignum est nus havitare in , petivimus liceatiam domni ➚ Deo gratia , et cum gratia domni ➚ nostro nostre ➚, quantum virtus animis, et ad fondamentis fabricis vestibulis constituemus in honore . Ideoque ego suprascripto Fortonato decrevi inter mc et filiis meis, ut ego pro omnibus rebus meis indefinito [offerre ] prope ispsa ecclesia plus minus et prope ipsa ecclesia omnia in integrum, idest portiuncula mea in integrum ego Fortonato pro mercidem et remedium anime mee offero Deo et ecclesie Sancti Petri, quem mihi heredem constitui; simol et ego Bonuald vir venerabilis presbiter ipsa mea, quinta pars qui mihi ad fratribus meis advinet, excepto campo vel vergario qualiter superius legitor, quod in potestatem patris nostri Fortonati demisimus, omnia et in omnibus parte mea, cultum adque incultum, movile uel immovile seoque se moventibus; omnia in integrum offero Deo et sancti Petri, quem mihi heredem constitui, tam movile quam inmovile, seo se moventibus, quidquid havere visi sumus uel adbuc conquirere potuerimus, ab hodierna die firma ad ipsa sancta vertute in integro possedeat. Et umquam ullo tempore ad novis retragendum est ad alia ecclesia aut ad alium sacerdotem quod ad novis offertum est, nisi qui inivi abbas fueret et quem volueret secum havere. Et si quis filiis vel nepotibus nostris sine coiuve Deo servire volueret et regulariter vivere, ipsi fruator in honore Domini. Et si abbas de hac luce migratus fueret et dormieret cum patribus suis, quem monaci ipsi elegerent de eo monasterio, ipso sivi aveant abba ordinatus. Et si qui novis, quod abse, subtragere volueret vel proprio defendere, vacuus et enanis exinde exeat; et dona nostra in integro Deo et sancto Petro perrnaneat confermatam. Quam viro cartulam dotalium ego axi indignus , ex iussione domni Thalesperiani viri beatissimi episcopo vel ex rogitus Fortonati et Bonuald presbiter, hanc cartula dotalium scripsi; et perpetui temporibus permaneat. Actum in civitatem Lucense, sub die et regnum et indictione soprascripta; feliciter. Signum + manus Fortonati viri religiosi benefactori et conservatori. Signum + manus Bonuald vir venerabilis presbiter benefactori et conservatori. Signum + manus filio eius consentientis. Signum + manus filio eius consentientis. Signum + manus filio eius consentientis. Signum + manus filio eius consentientis. Signum + manus testis. Signum + manus testis. Signum + manus testis. Signum + manus testis. + Et post hanc completa cartula rememoravimus in ➚. Ego Fortonato et Bonuald parte nostra in integrum offerimus Deo et beati sancti Petri, quem novis heredem constituemus. Ego indignus hanc cartulam ex autentico fiditer exemplavi.
Keywords: bishops, churches, cities, landed possessions, marquis/duke, monasteries, oil, priests, size, vici, vir devotus/vir honestus.
Editions and document
summaries: Muratori 1738-1742, I, 227; MDL V/2, n. 4; CDL I, n. 16, pp. 42-46; ChLA, XXX, 895