+ In nomine domini Dei salvaturi nostri Iesum Christi. Regnante domno nostro Liutprand viro exctelentissimo rege, anno regni eius octavo, per indictione septima; feliciter. Ideo Deo auturem cunstat me vir venerabilis ac die repromisse et repromisi me servire ad beato ➚ amturi meo cum homnia ris mea quod mihi etvineret, , , , cultum, desertum, movile vel inmovile sesseque moventivus; casa quod in avire visi sumus in loco qui dicitor ➚, sorte mea, uvicumque fueret, ad beato sancto Laurentio et sancti Valentini sit quantum da germanis mei evineret. Sic tamen, ut, dum die vite me fueret, in mea sit potestatem usumfructu, et pos viro ovitum meum de ipsa sorticellula mea aveas potestas vivendum et . Et si forsitans aliquis de sororis aut nepotis Dominus advocare ad velamen ad ipso sancto loco, ut aveas licentia ad vivendum de ipsa sorticella quod ipsi Aunifrid clirico fice ad ipso sancto loco. Tamen sic aveamus licentia, si forsitans alequa causa opus fueret pro causa sancti Laurenti aut sancti Valentini, ut licentia aveas pro ipso sancto loco vindere; nam non pro alia causa. Actum in ➚ prope Sancti Laurenti et Sancti Valentini, per mense martio, indictione et regnum suprascriptum; feliciter. Signum + manus Aunifrid vir venerabilis clirico anc cartula fieri rogaui. Signum + manus vir venerabilis cumsentientem Aunefrid advocandum. Signum + manus testis. Signum + manus filii quondam . Signum + manus testis. Signum + manus testis. Ego rogatus et petitus ad Aunefrid viro venerabili clirico iscrivere cartula cunfermationis; et est avitator in ➚. Ego scripsi in hanc pagina renovationis quantum in autentico invenire potui, nec amplius iuncxi, nec menime feci, sine dolo uel fraude excemplavi.
Keywords: casae/cassinae massaricie, churches, nuns/sanctimoniales, other clerics, priests, slave, vir devotus/vir honestus, wine.
Editions and document
summaries: MDL, IV/1, n. 35; reg. MDL, V/2, n. 7, ad an. 719; CDL I, n. 27, pp. 99-100; ChLA, XXX, 897