+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprando viro excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius tertio decimo, indictione octaba; feliciter. Constat me ➚ vir beatissimus , quia suggesset nobis vir venerabilis et innotuet nobis, eo quod ante hos annus exisset de terra sua una cum muliere sua, sibi peregrinando pro anima sua, et conlocasset in loco qui dicitor ➚, in beati ➚; et dum ibidem in parvis substantiis habitasset, tunc cepet sibi ibidem conquisito facere, una cum presbiteria, in officio , et conquiset ibi terra cum praetio suo; et petivet nos ut, pro Dei temore et fedilia servitia ipsius, quam in ipso sancto loco concurrere visus est, eum inibi in officio monastiriale confermari deberemus; quod et factum est, sic ita et in ea ratione ut, dum advivere merueris tu Romualde in ipso sancto loco, tam tu quam etiam et presbitera tua, quieti in ipso Sancto Petro et Martino et Quirico resedere debeatis, et nulla patiatis taxatione ab alio presbitero qui tenurit in suprascripto loco ➚, in ecclesia ➚. Sed volo adque decerno, ut ab hunc dies ipsa ecclesia in officio monastiriale semper maneat, et per festivitate sepedicti sancti Petri et sancti Martini uel sancti Quirici ad ➚ in episcopio luminaria vel quod Dominus condonaverit, salutem adducere debeas, tam tu quam uel quis post te ordinatus fueret et numquam nos uel posterus noster te de hanc dicto loco molestari praesumat; sed volo ut cunctis diebus quietus in ipso sancto loco resedire valeas. Quam beneficiis chartulam scribere iussimus, et nos subter signum sanctae cruci ficimus, et sacerdotibus tradedimus roborandum, sub stipulatione et sponsione sollemni interposita. Actum ➚, die et regnum et indictione suprascripta; feliciter. + Ego Talesperianus eximius episcopus uhic cartule benefic facta in Romual presbitero consensi et iscripsi. + Ego vir venerabilis rogatus ad Romualtus vir venerabilis presbiter uthic cartule facta in Sancto Petro manus meis suscripsieri. Ego huic cartula donationis facta in eclesia Sancti Petri manibus meis supscripsi.
Keywords: baptismal churches, bishops, casae/cassinae massaricie, churches, hospitals, monasteries, mother churches, notary, priests, wine.
Editions and document
summaries: MDL V/2, n. 13; CDL I, n. 35; ChLA, XXX, 903.