+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprandum, anno filicissimo regni eius sextodecimo, per indictione undecima; feliciter. vir venerabilis tibi dolcissimo et in Christo filio ➚ filio domni ➚ . Manifestum mihi est et multorum claruet, qualiter ego Radchis una cum bone memorie germanus meus ➚ a fundamenta hic in loco cui vocabulum est ➚, et qualiter suprascriptus Ansfredus germanus meus medietatem omnibus rebus sue ividem per dotis pagina cuntulet; simol et ego memoratus Radchis meam parte in integro idem per predictas dotis fermavi. Nunc vero recolor ego hanc diem Radchis fragilitas seculi stius, ideo bona mentem et spontanea volumtatem volo adque decerno, ut tu nominatus Waltprand ipso sancto Dei monasterio Beati Michaheli cum omnia et in omnibus ividem pertenentem ad gubemandum et regendo in tua sid potestatem, quatenus ad te et parentibus tuis omni tempore ipse veneravilis Dei monasterio ab omni controversia seculari defensatus esset inveniator, et tu dolcissime et in Christo filio Waltprand sic ipso sancto monasterio guvernare et regere diveas, ut omni tempore in omnibus melioretor, et non in luminariis vel officio depereat; et post obito meo, omnia et in omnibus, sicut dixi, ipse sanctus monasterio et omnes res ividem pertenente in tua defensionem et dominio valeat permanere; et dum ego superius nominatus Ratchis advivere meruero, omnia res ipsa cum predicto monasterio guvernando et regendo in mea sid potestatem. Post obito vero meo, tu ividem dominus et gubernator esset inveniaris, et Sancti Michahili, qui post me remanserit, tu eos regere et guvernare diveas, hic in ipso Dei monasterio, ut non in errore vel aliqua deceptionem post me remaneant; et deinceps, sicut in suprascriptas dotis a me Radchis et bone memorie Ansfred germano cunfirmatum legitur, in tua Waltprand potestatem permaneat; et nullo tempore a novis posterus nostrus hec, sicut superius legitur, valeat molestari; et , quod pro anima mea livertari voluero, volo ut liveram aveat potestatem, et firmando livertate eorum per cartula. Quam firmitatis mei cartula et in Christo filio meo scrivendo dictavi, in qua ego subter signum sancte crocis firmans et testibus obtuli rovorando, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum in suprascripto loco ➚, regno et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Radchis vir venerabilis abbas presbites, qui ipso firmitatis monimen fieri rogauet. + Ego ➚ eximius huic cartule donationis facta ad Radchis presbites in Waltprand vir religiosus clericus, sicut superius legitor, ad confirmando suscribsi. + Ego vir venerabilis rogatus ad Radchis vir venerabilis presbites in hanc donationis cartula facta in Waltprand clericus, sicut superius legitor, ad confirmando suscribsi. Signum + manus testis. + Ego rogatus a Radchis presbitero in hanc cartula donationis facta in Waltprand abbas proprias manus meas suscribsi. Signum + manus filio testis. Signum + manus filio testis. Signum + manus filio testis. + Ego indignus sancte eclesie ➚ quantum in auctentico invenire potui, sine fraude uel dolo exeplavi, nec plus atdedi, nec menime scribsi.
Keywords: abbots, bishops, churches, cities, landed possessions, marquis/duke, monasteries, monks, notary, other clerics, other minor officer, priests, private foundations, slave, vir devotus/vir honestus, vir gloriosus/vir sublimis.
Editions and document
summaries: MDL V/2, n. 14; CDL I, n. 40, pp. 137-140; ChLA, XXX, 905.