+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liudprand rege, anno regni eius septimo decimo, per indictione decima; filiciter. tivi Dei et perpetuam salutem. Postea iuvante Deo omnipotentem ego Trasualdu in meo proprio iure hecclesia in onurem Dei et ipsius beati Sancti Terenti in loco qui vocitator in uvi avitare videor, per manum artificum , et in te diem sanctum edificationis tue per hanc dotis titulo medietate de mea vel cunquisito meo, quidquid avire videor, omnia medietatem in te sancta hecclesia cunfermavi, sicot enim factum est. Ideoque do, duno, trado et cunfero tivi predicte sancte hecclesie, id est medietatem de mea, uvi avitare videor, cum , cum omnem intrisico suo, id est terra, vinea, pratis, cultum atque incultum, olivitis, silvis, vergaris, movile uel inmovile, omnia et in omnibus quidquid a meo ius pertenet, medietate de pecunia mea, et uvi ipse hecclesia fundata est, et aduc Deo iuvante atquirere potuero, in potestatem ipsius hecclesie set et qui ividem reservieret; omnia et in omnibus comodo superius decrivimus, medietatem de omnem ris mea in eius hecclesie sit potestatem. Tamen dum ego advivere meruero, in mea sit potestatem guvernandi et exinde Deo et ipsius hecclesie laudem referri; et pos viro ovito meo, que ego demisero in ipsa sancta hecclesia, set potestave ividem serviendo; nam nullatinus alieniginandi, set semper eius hecclesie sit potestatem; firmum et istavilem permaneat, ut neque a me neque a posterus meus posset disrumpi. Et indignus iscrivere rogavi, et supter signum sancte crucis ficimus et testibus optulit rovorandum pro cunfermationem, istipulatione ispunsique interposita. Actum ➚, die et regnum et indictione superiscripta; filiciter. Signum + manus Trasualdi auturis et cunserbaturis, et qui hanc cartula fieri rogavet. Signum + manus rogatus a Trasualdu viro devoto testis. Signum + manus rogatus a Trasuald viro devoto testis. Signum + manus rogatus a Trasualdu viro devoto testis. Signum + manus filius testis. Signum + manus rogatus testis.
Keywords: casae/cassinae massaricie, casalini/fundamenta, churches, landed possessions, priests, private foundations, vir devotus/vir honestus.
Editions and document
summaries: MDL V/2, n. 15; CDL I, n. 42; ChLA, XXX, 906.