+ In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi. Regnantes domno nostro Liutprand viro excellentissimo rege, anno regni eius vicensimo quarto, et precellentissimo nepote eius domno nostro Hilprand rege, anno primo, mense martio, indictione quarta. Constat me ➚ vinditorem filio quondam abitature , ideo hac die vindedissit et vindedit, tradedissit et tradedit vobis domno ➚ per vestro ➚, id est: ubi manere videor,, , , silvis, cultum adque incultum, mobile vel inmobile; omnia et ex omnibus de quantum ad manum mea habere visus sunt, integrum vobis tradedit et suscepit ad vos domno Walpert gloriosissimo duci per misso vestro Fusio pretium placitum et definitum tantum; quatinus de meo exivet dominio, et in vestra cui supra tradedimus esse potestatem possedendum, quod ab udierna die abeas, teneas adque possedeas, et ad tuos posterus derelinquendum liveram habeas potestatem. Et, quod non credo, si ego Lupo vir honestus vinditor seu heridibus meis aut qualivet soposita persona vobis ipsa vinditionem subtragere voluerit et vobis eam menime defensare non potuerimus seu heridibus meis, conponat vobis vel ad heridibus vestris dubla conditionem, meliorata rem; et cartula vinditionis meae in sua permaneat firmitatem. Quem viro cartulam vinditionis meae scrivendam rogavi, et subter manum mea propria signum sanctae crucis fecit, et testis ut subscriverent vel signa faceret conrogavi. Actum in ➚ , in mense suprascripto, per indictione suprascripta quarta. Signum + manus Lopono viri honesti vinditoris, qui cartulam fieri rogavit. Signum + manus ➚ filio quondam de ➚ testis. + civis ➚ rogatus ha Lupone viro honesto vindeture, sicut superius legitur, testis suscripsi, et eum signum facientem vidi, vel ipso pretio in presenti dare vidi auri soledus viginti. + civis Lunensis rogitus a Lupone viro honesto vinditure, sicut superius legitor, testis suscripsi, et eum segnum facientem vel ipso pretium auri soledus .xx. in presenti dare vidi. + Ego qui supra Deodaci notarius scriptor huius chartule vinditionis, quam pos tradita conplevi et dedi.
Keywords: casae/cassinae massaricie, castle, cereals, cities, marquis/duke, missus of other public authorities, notary, price, slave, slave labour, vir clarissimus, vir devotus/vir honestus, vir gloriosus/vir sublimis, vir magnificus, wine.
Editions and document
summaries: MDL V/2, n. 18; CDL I, n. 56, pp. 181-183; ChLA, XXX, 909