+ In nomine domini Dei et salvatori nostri Iesu Christi. Regnante domnos nostros Liutprand et Helprand regibus, anno regni eorum Deo propitio .XXVII. et quarto, mense octubrio, per indictione septima; feliciter. una cum licentia et auturitatem filii sui tibi Dei adque ➚, sita in loco ➚, perpetuam salutem dixit. Dum enim velsi indigna Anstruald Deo copolata post decesso domni iocali meo deuotas desiderans domino Iesu Christo vel eiusque liminibus prumtisque animo deservire, iuvantesque eius clementia, una cum ipso suprascripto filio meo, ut virtus admiset, in proprio territurio nostro eclesia in honore Domini adque beati sancti Georgi Dei martheris eius per manum artificium non longe prope Noctuno , in qua omni spe vite et salutem anime nostre posuemus Deo serbiendum. Idcirca ego que supra Anstrualda Deo copolata una cum autoritatem Gumprand filio meo odie in Dei nomine per hanc dotis titulo offero Deo et beatissimo sancti Georgi vel ad tuus monasterio, id est: cum omnia adiacentia sua, simol cum territoriis, , , , virgariis, cultis et incultis, omnia et in omnibus, mobilia vel inmobilia seo semoventibus; omnia quidquid ad ipsa suprascripta casa Marechis modo pertenet, tibi beatissime sancte Georgi transfundo in integro ad possedendum, quia mihi ipse suprascripta casa data est per domno bone memorie Barutta iocale meo, ita ut ab hodierna dies possedeas ipsa Dei vertutem vel eius monasterio a nobis edito in perpetuum profuturum munusculi causa; et quem nos in vita nostra sacerdotem elegerimus, vel constituerimus, ipse sit in eodem loco cunfermatus, ut pro nobis Dominum exorare debeat; et luminaria sanctorum Dei facias, et messarum precibus nos Domino cummendare deveas; contra quam dotaliis seo monusculi nostre pagina numquam nos heredis successoris nostris aversus ipsa sancta Dei eclesia vel eius monasterio aliquando spondimus esset venturus, set in omnibus, qualiter superius legitor, post actis et futuris temporibus inivi firmum et stabilitum permaneat; et quod a nobis supra offerta sunt, ita ut nullo hominem nulloque tempore disrumpi possant, set magis roboretor in suo vigore et in sua potestatem ipsa eclesia vel eius sine omne inpedimento inimici, iuvantem dominum Iesum Christum. Quam vero pagina dothalii et quamvis indigno scrivere rogavimus, et subter signa sancte croci fecimus, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum ➚. Signum + manus Anstrualde religiose Deo copolate offeretricis et auctricis. Signum + manus Gumprandi fìlio eius consentientes. Signum + manus avinio testis. Signum + manus filio quondam testis. Signum + manus viri venerabilis testis. Signum + manus cognato eius testis. Signum + manus titili testis. Ego quantum in autenticum inveni, nec plus addedi, nec menime scribsi.
Keywords: acorns, casae/cassinae massaricie, churches, deacons, monasteries, morgengabe, nuns/sanctimoniales, oil, priests, private foundations, vir devotus/vir honestus, wine.
Editions and document
summaries: MDL IV/1, n. 40; reg. MDL V/2, n. 22; CDL I, n. 67, , pp. 208-211; ChLA, XXX, 914.