+ In nomine domini salvatoris nostri Ihesu Christi Dei aeterni: ➚ et ➚ divina ordinante providentia gentis : cum principalis excellentia petitioni dilecti sui petenti clementer favet . . . . Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sollertia. quia ➚ . obsecravit nostram. excellentiam. quatenus ob hamore omnipotentis dei et salbatione hanime nostre. concederemus. et confirmaremus in nostro bocabulo ➚ constructo intro hanc ➚ in propria nostra terra. et presa propinquu qui dicitur capoana. ut amodo. et deinceps haverent et possiderent pars iamfati nostri monasterii et eiusque custodes atque rectores. omnem servitium et imperationem. videlicet eguum per servitium publicum faciendum et et vigilias civitatis et . vel custodiendum ostem quoque et data que est pensione publica et alia quoque. omnia servitia que quomodocumque partibus reipublice nostre legaliter vel in iuste tollere vel super ponere voluerit aut potuerit. Ut nullus homo faciendum exinde molestiam aut contrarietatem. pars iamphati monasterii. et ab eiusque custodes adque rectores. omnia itaque et quecumque partibus reipublice nostre in sancto monasterio nostro et ad eius custodes adque rectores legaliter vel in iuste tollere vel super ponere voluerit aut potuerit et per omnia ut dictum est in sancto cenovio concedemus. De quibus petit a nostra excellentia ut firmitatis apices ei exinde fieri iuberemus. cuius petitionem libenter exaudientes hos firmitatis apices ei exinde fieri iussimus. Per quos omnino sancimus et perpetualiter manendum nostris. et futuris temporibus: concedimus in sancto monasterio et ad eius custodes adque rectores omnem servitium et imperationem videlicet equum per servitium publicum faciendum et angarias et vigilias civitatis et muros vel turres custodiendum ostem quoque et data que est pensione publica et alia quoque omnia servitia que quomodocumque legaliter vel in iuste partibus reipublice nostre tollere vel superponere voluerit aut potuerit ad suprascripto sancto cenovio et ad eius custodes adque rectores omnia et in omnibus ut prelegitur in sancto monasterio servitia ipsa concessimus de quibus in partibus reipublice nostre nihil iussimus reservari. ea scilicet ratione omnia servitia que et qualiter superius legitur et nostro pertinet palatio concessimus in sancto monasterio et ad eius custodes adque rectores ad abendum et possidendum et faciendum ex ipsa servitia omnia que placuerit superscripto sancto cenovio et ad eius custodes adque rectores absque contrarietete comitis castaldeis iudicis vel sculdahis aut cuiuscumque persona hominis contradictione vel inquietudine nemine. in prefato sancto monasterio vel eiusque custodes adque rectores exinde aliquo contraria faciente. quod si quispiam hanc nostra concessione in quomodocumque violare presumpserit sciat se compositurus in predicto sancto monasterio seu ed eiusque custodes adque rectores. . et ec concessio de qualiter continet firma permaneant in perpetuum ut autem ec nostra concessio verius obserbetur manu propria scripsimus et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum (M) domini landenolfi excellentissimi principis. ➚ ex iussione supradicte potestatis scripsi Datum Kalendas ianuarias anno septimo principatus domini landenolfi principis indictione secunda. Actum in ➚
Keywords: angaria, archbishops, cities, clusae/gates, datium, lombard, monasteries, penalty, personal rank, princeps, servitium, tower, vir gloriosus/vir sublimis, walls, writer.
Editions and document
summaries: RNAM 1849, III, doc. n. 213, pp. 89-90; RNAM 2011, III, doc. n. 213, pp. 112-113 (source of the text reproduced here).