+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Dei eterni: ➚ divina ordinante providentia gentis : cum principalis excellentia petitioni dilecti sui petenti clementer favet. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum. presentium scilicet ac futurorum sagacitas: Quoniam pars pubblici ex antiquitus iam per sexaginta annos. et eo amplius livera potestate. tenuit et dominata est sibi has subscriptas ecclesias. cum rebus et terris in eas pertinentes: Idest ➚. et ➚. et ➚. et ➚ de loco ➚ et uniuscuiusque principum precessorum nostrorum prout voluerunt suis petentibus fidelibus. Easdem ecclesias et res atque terras earum pertinentibus asque ad tempus dederunt et concesserunt: . predicte vero ecclesie cum rebus earum olim fuerunt pertinentes sancte sedis huius ➚ nostre : Modo autem dominus ➚ eiusdem sedis nostram obsecravit excellentiam. quatinus concederemus pro dei amore animeque nostre mercedis nostro ➚. qui hedificato est intus hanc nostram capuanam civitatem. propinquo portam que dicitur capuanam. Idest integras easdem ecclesias cum omnibus rebus et terris earum ubicumque exinde inventum dederit. De quibus petit a nostra excellentia. ut in prefato nostro monasterio. In qua dominus ➚ preest exinde firmitatis apices mittere iuveremus. cuius preces exaudientes. hanc firmitatis apicem in prephato cenovio nostro exinde fieri iussimus: Per quos omnino sancimus et perpetualiter prephatus noster monasterius. et ipse dominus iacobus abbas eiusque successores et partem eiusdem monasterii. easdem ecclesias et res earum. abendum nostris et futuris temporibus concedimus in prephato monasterio per hoc nostrum roboreum preceptum. ipsas predictas ecclesias. videlicet ecclesia sancte marie. et sancti nicandri. et sancti angeli que dicitur cicalusi. et ecclesia sancti cosme. et sancti donati de loco vitolacci cum omnibus rebus et terris earum: ubicumque exinde inventum dederit. Ea videlicet ratione predictas ecclesias cum rebus et terris atque pertinentiis earum. et nostri palatii pertinetur per predictam rationem in prephato monasterio nostro sancti laurentii ipsas concessimus. ad possessionem eiusdem monasterii. et predicti domini abbatis et de successoribus eius. seu de parte predicti nostri monasterii. ad habendum et possidendum et faciendum exinde omnia que ad partem predicti monasterii placuerit. absque contrarietate. comitis castaldei iudicis vel sculdahis aut cuiusque persone hominis contradictione vel inquietudine. set perpetualiter prephatus monasterius. et predictus dominus abbas eiusque successores et pars predictas ecclesias et res earum abeat et possideat nullam. ei exinde aliqua contraria ingerente. Quod si quispiam hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumpserit sciat se. in prephato monasterio. et ad eius abbates compositurus et hec nostra concessio de quibus continet firma permaneat in perpetuum. ut autem hec nostra concessio verius observetur manu propria scripsimus et ex annulo nostro supter iussimus sigillari. Signum (M) domini laidulfi principi. ➚ et ex iussone supradicte potestate scripsi. Datum XIII Kalendas iunias anno quinto principatus domini laidulfi gloriosi principis indictione decima. Actum in ➚.
Keywords: abbots, archbishops, churches, cities, fiscal property, inflow, lombard, monasteries, object, other clerics, penalty, personal rank, princeps, textual occurrence, vir excellentissimus, vir gloriosus/vir sublimis, writer.
Editions and document
summaries: RNAM 1849, III, doc. n. 213, pp. 89-90; RNAM 2011, III, doc. n. 213, pp. 112-113 (source of the text reproduced here).