Ego ➚ Dei gratia et sancti PETRI ➚ ab hac hora et deinceps ero fidelis sancte Romane ecclesie et apostolice sedi et tibi domino meo ➚ universali . In consilio vel in facto, unde vitam aut membrum perdas vel captus sis mala captione, non ero. Consilium, quod mihi credideris et contradixeris, ne illud manifestem, non manifestabo ad tuum damnum me sciente. Sancte Romane ecclesie tibique adiutor ero ad tenendum et adquirendum et defendendum regalia sancti PETRI eiusque possessiones recta fide contra omnes homines; et adiuvabo te, ut secure et honorifice teneas papatum Romanum. Terram sancti PETRI et principatus nec invadere nec acquirere queram nec etiam depredari presumam absque tua tuorumque successorum, qui ad honorem sancti PETRI intraverint, certa licentia, preter illam, quam tu mihi concedes vel tui concessuri sunt successores. de terra sancti PETRI, quam ego teneo et tenebo, sicut statutum est, recta fide studebo, ut illam sancta Romana annualiter habeat ecclesia. , que in mea persistunt dominatione, cum earum possessionibus dimittam in tuam potestatem et defensor illarum ero ad fidelitatem sancte Romane ecclesie. vero ➚, cum a te admonitus fuero vel a tuis successoribus, iurabo fidelitatem, salva tamen fidelitate sancte Romane ecclesie. Et si tu vel tui successores ante me ex hac vita migraverint, secundum quod monitus fuero a melioribus cardinalibus et clericis Romanis et laicis, adiuvabo, ut papa eligatur et ordinetur ad honorem sancti PETRI. Hec omnia suprascripta observabo sancte Romane ecclesie et tibi recta fide et hanc fidelitatem observabo tuis successoribus ad honorem sancti PETRI ordinatis, qui mihi firmare voluerint investituram a te mihi concessam. Actum ➚ XVIII. Kalendas Octobris, Indictione XIIa.
Keywords: census, churches, emperor/king, fiscal property, function, iure proprietatis/pleno iure, object, outflow, popes, princeps, redistributive, textual occurrence.