(S.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Angni ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millesimo vignesimo quinto, quarto kalendas madius, indicione octava, ➚. Ego quidem in Dei nomine ➚ filia quondam ➚ qui professa sum ex nacione mea legem vivere , consemciente mihi et ic subter confirmante donnus ➚ et meo presens presentibus dixi: Promitto atque esspondeo me ego qui supra Rigelda comitissa una cum meos heredes in eadem ecclesia Sancti Benedicti ut amodo nullumquam in tempore non abeamus licenciam nec potestatem per nullum ius ingnenium nullamque occasionem quod fieri potest agnere nec causare, nominative iuris iam dicte ecclesie Sancti Benedicti qui sunt posites in loco qui dicitur ➚, locus ubi dicitur ➚ et alia in ➚; nominative ipses masaricies que nunc rectis et laboratis fiunt per et ; et sunt ipsis masariciis in suprascriptis locis per mensura iusta ambes insimul iues viginti et quinque ( ... ) [de tibi cui super]. Rigelda comitissa aliquit pertinere debeas sed omni tempore taciti et quieti permaneamus; aut si amodo aliquando tempore ego qui supra Rigelda comitissa in eadem ecclesia Sancti Benedicti de predictas masariciis agnere aut causare vel removere presumserimus, vel si aparuerit ullum datum aut factum quod ego qui supra Rigilda comitissa vel meos heredes in aliam partem fecissemus et claruerit exinde omni tempore taciti et quieti non permanserimus, tunc promittimus conponere ego qui supra Rigilda comitissa et meos heredes in eadem ecclesia Sancti Benedicti predictes massariciis sicut pro tempore fuerit melioratas aut valuerit sub estimacione in consimile locis: insuper et in eo tinore ut supra legitur. Et hanc confirmandam promissionis cartulam accepi ego qui supra Rigechelda comitissa per misso pars ipsius ecclesia; exinde , ut ec mea promisio sicut supra legitur perennis temporibus permanead adque persistat. Actum in ➚ feliciter. + Bonefacius marchio subcscripsi. Signum + manus suprascripta Richelda comitissa qui anc cartulam promissionis fieri rogavi et suprascripto launechil accepit et ei relectum est. Signum +++ manibus et seu lege viventes Langobardorum rogatis . (S.) Scripsi ego post tradita compievi et dedit.
Keywords: agricultural workers, casae/cassinae massaricie, countess, landed possessions, lombard, marquis/duke, marriage, meritum/launechild, mundualdus of, notary, palatine count, penalty, sibling of, witness.
Editions and document
summaries: CDP I n. 20, pp. 112-114.