(S.) In nomine domine Dei et salvatoris Iesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem millesimo quadragesimo quinto, decimo kalendas iunii, indicione terciadecima. Constat me ➚ filius quodam de ➚, que professa sum ex natione mea lege vivere , ipso namque genitore meo mihi consenciente et subter confirmante, accepisse sicut in presens presencia testium accepi a te per tuum ; sic inter nos convenit pro cunctis , et sive earum domnicatis et massariciis atque omnibus que sunt posite in ➚ et ➚ atque in ➚, scilicet in ➚, ➚, ➚, ➚, cum omnibus earum aiacenciis et pertinenciis, omnia et ex omnibus ad iam nominatas res pertinentibus ut dictum est in integrum· simul eciam cum omnibus inibi habitantibus vel ibidem pertinentibus. Tam casis, castris, capellis sive casis domnicatis et massariciis cum sediminibus seu reliquis terris, campis, pratis, pascuis, vineis silvis, ac stallareis, ripis, rupinis ac paludibus, molendinis et piscationibus atque venacionibus, cultis et incultis, divisis et indivisis; una cum finibus, terminibus , accessionibus et usibus aquarum aquarumque ductibus, cum omni iure, aiacenciis et pertinenciis earum rerum per loca et vocabula ab ipsis casis, castris, capellis atque casis domnicatis massariciis pertinentibus simul cum predictis servis et ancillis omnia et in omnibus in integrum. Que autem iam dictas omnes res qualiter supra legitur cum superioribus et inferioribus atque ingressibus seu accessionibus ac finibus suis simul cum predictis servis et ancillis in integrum ab hac die tibi cui supra Gerardo clerico promisso precio vendo, trado, mancipo, nulli alii venditis, donatis, alienatis, obnoxiatis vel traditis nisi tibi. Et facias exinde a presenti die tu et heredes tui aut cui vos dederitis iure proprietario nomine quicquid volueritis sine omni mea cuius supra Gisle et heredum meorum contradictione. Quidem expondeo atque promitto me ego que supra Gisla una cum meis heredibus tibi cui supra Gerardo clerico tuisque heredibus aut cui vos dederitis iam scriptam vendictionem qualiter supra legitur ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si vobis exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc eandem vendictionem ut supra legitur vobis restituamus sicut pro tempore meliorata fuerint aut valuerint sub estimacione predictae res in consimilibus locis, simul cum predictis servis et ancillis; et nichil michi ex ipso precio amplius aliquid reddere debes dixi. Acta in loco qui nominatur feliciter. Signum + manus suprascriptae Gisle que hanc fieri et firmare rogavit et suprascriptum precium accepit atque ei relecta est. Signum + manus suprascripti Arduini qui eidem prefate Gisle filie suae consensit. Signum +++ manuum et atque lege Langobardorum vivencium qui ut supra legitur in bis omnibus rogati sunt . (S.) scripsit post traditam complevit et dedit.
Keywords: areas, castle, cells/hermitages, child of, comitatus, houses, landed possessions, lombard, missus, notary, other clerics, penalty, price, slave labour, venditio, witness, writer.
Editions and document
summaries: CDP I n. 23, pp. 120-122.
Bibliography: Sugli Arduinici di Parma: Schumann 1973, pp. 46-50.