(S.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millesimo octuagesimo primo, V kalendas genuarius, indicione quinta. Constat nos quondam et et filio et filius quondam habitaturis in loco ➚ in ➚ qui profesi sumus nos ex nacione nostra lege vivere accepisemus nos communiter sicuti et in presencia , manifesti sumus nos quod accepimus ad te filius quondam habitator in predicta villa Asspo, inter finitum precium, pro cum cum area sua iuris nostri qui est in loco Nogarie locus hubi dicitur Asspo a cantone prope . Et est pecia ipsa de terra cum casa paladicia est . Coerit ei de uno latus et uno capite ingreso communo; percurrit de alio latus ipso emtore habetur; de alio capite habetur, si et sibeque alii sunt coherentes. Que autem suprascripta pecia de terra cum casa paladicia, cum area sua iuris nostris superius dicta, ab ac die tibi cui supra Iohannes et pro suprascripto precio vendimus, tradimus et mancipamus; nulli aliis vendita, donata, obnoxiata vel tradita corporaliter nisi tibi; et facias exinde a presenti die tu et heredibus tuis, aut cui tu dederis, iure proprihetario nomine quitquit volueritis, sine omni nostra et here dum nostrorum contradicione. Quidem expondimus atque repromittimus nos qui supra Alberto et Gandulfo pater et filio et Martino huna cum nostris heredibus tibi cui supra Iohannes tuisque heredibus aut cui tu dederis suprascripta vendita qualiter superius legitur in integrum ab omni omine defensare. Quod si defendere non potuerimus, aut si vobis exinde aliquit per covis ingenium subtragere quesierimus, tunc eadem vendicio ut supra legitur vobis restituamus sicut pro tempore fuerit meliorata iam dicta pecia de terra cum casa aut valuerit sub extimacione in consimile loco. Et nec nobis liceat ullo tempore nolle quod voluit, set at nos semel factum vel conscriptum est sub ius iurandum inviolabiliter conservare promittimus cum stipulacione subnixa; et nichil nobis ex ipsum precium amplius aliquit redere debere dicimus. Actum in suprascripto Asspo feliciter. Signum +++ manibus suprascriptorum Alberti et Gandulfi pater et filio et Martini qui ac insimul fieri rogaverimus et suprascripto precio acceperunt ut supra. Signum +++ manibus et , rogati testes lege viventes Romana vicini mei. Signum ++ manibus , rogati testes. (S.) Ego rogatus scripsi.
Keywords: casae/cassinae massaricie, child of, count, landed possessions, notary, parent of, penalty, price, roman, size, specialized workers, venditio, vici, villas, witness.
Editions and document
summaries: CDP I n. 36, pp. 147-148.